a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Carolus Ruaeus
Praefatio
ad usum serenissimi Delphini
Baltimore: Joseph Cushing, 1813


FUIT iis hominibus, qui scripta veterum explanârunt, hoc in omni ætate familiare vitium: ut se primùm, auctorem deinde suum, illustrandos ornandosque susceperint; eos, quorum scriberent gratiâ, nullo admodum in loco ac numero habuerint. Aut enim scribere otiosis videntur voluisse, quibus ad libelli intelligentiam interdum satis exigui multa et magna commentationum volumina placere possent; aut eruditis viris et maximarum rerum cognitione jam imbutis, qui levia et communia fastidirent. Qui verò primos juvenum conatus adjuvare non à suâ dignitate alienum duceret, vix è totâ interpretum gente unus atque alter inventus est. Idcirco hanc partem, propè depositam à cæteris, tantò studiosiùs suscipi voluit, qui est ab rege Christianissimo Serenissimi Delphini institutioni præpositus, Illustrissimus Montauserii Dux; quantò regii alumni indolem ad pernoscenda veterum opera propensiorem videbat: atque ut Princeps optimus prodesse jam tum inciperet suis, et orbis utilitati natum se intelligeret; hæc privatorum ejus studiorum qualiacumque subsidia, publica facere etiam visum est.

     His ego auctoribus ac ducibus, in hâc Virgilii explanatione præter brevitatis nitorisque studium, id imprimis mihi proposui; publicis commodis, non meæ me laudi servire. Igitur versibus interpretationem, notas interpretationi subjeci. Et eum quidem interpretationis optimum esse duxi modum; primùm ut esset continua; ne, dum omitto facilia, non nulla etiam, ut fit, difficilia præterirem: tum ut expedita poëticis numeris versuum sententia redderetur, plano rectoque ordine, verbis totidem aliis; ut præter vim sensumque verborum, etiam eorum copia compararetur. In notis, neglexi nihil, cujus in legendo Virgilio usus esse aliquis posset; nihil ad solam literaturæ ostentationem usurpavi.

     Atque id quidem mihi à summis viris impositum quantâ fide perfecerim declarabit fructus, ut spero, non mediocris inde percipiendus. Quàm sit autem scitè prudenterque institutum, ex iisdem ipsis consilii auctoribus existimare jam nunc licet. Qui enim in informandis maximi Principis moribus tantam, non civilis modò militarisque prudentiæ, sed literatæ etiam sapientiæ vim præ se semper tulit, Carolus Sanctamauræus Montauserii Dux; potuit is ad eandem sapientiam parùm tutum ac facilem ipsi aditum aperire? Potuit ad veram eruditionem non optima quæque præsidia conquirere vir divinis humanisque doctrinis excultissimus, Episcopus Condomiensis, Jacobus Benignus Bossuetius? Horum ego monitis, auctoritati, prudentiæ non decederem, quibus Rex sapientissimus suas regnique sui spes omnes unicè commisit? Præsertim cùm curis meis consilia plerumque accederent Petri Danielis Huetii, cujus in moderandis Serenissimi Principis studiis secundæ sunt partes. Is, cùm et doctrinæ famâ multum apud cæteros, et morum suavitate plus apud me aliquid possit; effecit amicitiæ suæ lenociniis, communicatis etiam mecum notis in Virgilium quibusdam suis, ne tanto me operi omnino imparem putârim.

     In quo quid præter alios interpretes præstiterim, facilè intelliget, quisquis eos aliquando attigerit; quorum quidem errores notare nolim asperiùs, qui excusari meos peto. Sanè opera non inutilis à me posita est in explicandis ex fide historiæ compluribus locis, obscuris priùs, aut parùm feliciter enodatis: advocata etiam interdum subsidia aliarum atrium ac disciplinarum, ne Grammaticum egisse tantùm dicerer: quibus tamen in singulis si cui videbor nimis pressè strictèque versatus, cujusmodi querelæ jam ad me delatæ sunt; is me, non Geographum, aut Philosophum, aut Rhetorem, sed Virgilii interpretem esse intelligat.

     Hâc septitâ editione, tum alia multa, quæ primis curis exciderant, adjecta aut emendata; tum verò imprimis textus ipse Virgilii, multis in locis, ex fide Nic. Heinsii, restitutus: cùm ille novissimam editionem suam ex MSS. triginta diligentissimè contexuerit. Cujus viri omnibus, qui literas amant, luctuosa mors; memoria chara semper et jucunda futura est.


FORUM ROMANUM