C. Sallustii Crispi
Epistula Secunda ad Caesarem Senem
This text comes from an unknown edition.

.............
Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. Quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed utei libertatem eversam restituas. Qua re patrata profecto per gentes omnes fama virtutis tuae volitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est. Si vero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit? Quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium est quin per orbem terrarum vastitas, bella, caedes oriantur? Quodsi tibi bona lubido fuerit patriae parentibusque gratificandi, posteroque tempore re publica restituta super omnes mortales gloriam agitabis tuaque unius mors vita clarior erit. Nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demptis obtrectatoribus, ipsa se virtus magis magisque extollit".

Quae mihi utilissima factu visa sunt quaeque tibi usui fore credidi, quam paucissimis potui perscripsi. Ceterum deos inmortales obtestor ut, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat.

FORUM ROMANUM