a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Incerti auctoris
Senatus Consultum de Bacchanalibus
Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) I2 581
Berlin, 1862
The original bronze tablet, found in Tiriolo, Italy, in 1640, is currently located in the Kunsthistorisches Museum, Vienna.


1 [Q(uintus)] Marcius L(uci) f(ilius), S(purius) Postumius L(uci) f(ilius) co(n)s(ules) senatum consoluerunt n(onis) Octob(ribus), apud aedem 2 Duelonai. Sc(ribundo) arf(uerunt) M(arcus) Claudi(us) M(arci) f(ilius), L(ucius) Valeri(us) P(ubli) f(ilius), Q(uintus) Minuci(us) C(ai) f(ilius)

De Bacanalibus quei foideratei 3 esent, ita exdeicendum censuere:

«Neiquis eorum [B]acanal habuise velet. seiques 4 esent, quei sibei deicerent necesus ese Bacanal habere, eeis utei ad pr(aitorem) urbanum 5 Romam venirent, deque eeis rebus, ubei eorum v[e]r[b]a audita esent, utei senatus 6 noster decerneret, dum ne minus senator[i]bus C adesent, [quom e]a res cosoleretur. 7 Bacas vir nequis adiese velet ceivis Romanus neve nominus Latini neve socium 8 quisquam, nisei pr(aitorem) urbanum adiesent, isque [d]e senatuos sententiad, dum ne 9 minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousisent.

Ce[n]suere.

10| sacerdos nequis uir eset. Magister neque uir neque mulier quisquam eset. 11 neve pecuniam quisquam eorum comoine[m h]abuise velet. Neve magistratum, 12 neve pro magistratu[d], neque virum [neque mul]ierem qui[s]quam fecise velet. 13 Neve post hac inter sed conioura[se nev]e comvovise neve conspondise 14 neve conpromesise velet, neve quisquam fidem inter sed dedise velet. 15 Sacra in [o]quoltod ne quisquam fecise velet. Neve in poplicod neve in 16 preivatod neve exstrad urbem sacra quisquam fecise velet, nisei 17 pr(aitorem) urbanum adieset, isque de senatuos sententiad, dum ne minus 18 senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousisent.

Censuere.

19 Homines plous V oinvorsei virei atque mulieres sacra ne quisquam 20 fecise velet, neve inter ibei virei plous duobus, mulieribus plous tribus 21 arfuise velent, nisei de pr(aitoris) urbani senatuosque sententiad, utei suprad 22 scriptum est.»

Haice utei in coventionid exdeicatis ne minus trinum 23 noundinum, senatuosque sententiam utei scientes esetis, eorum 24 sententia ita fuit: «Sei ques esent, quei arvorsum ead fecisent, quam suprad 25 scriptum est, eeis rem caputalem faciendam censuere». atque utei 26 hoce in tabolam ahenam inceideretis, ita senatus aiquom censuit, 27 uteique eam figier ioubeatis, ubei facilumed gnoscier potisit. Atque 28 utei ea Bacanalia, sei qua sunt, exstrad quam sei quid ibei sacri est, 29 ita utei suprad scriptum est, in diebus X, quibus vobeis tabelai datai 30 erunt, faciatis utei dismota sient.

In agro Teurano.



1 Q. Marcius Luci filius, Spurius Postumius Luci filius consules senatum consuluerunt Nonis Octobribus apud aedem 2 Bellonae. Scribendo adfuerunt M. Claudius Marci filius, L. Valerius Publi filius, Q. Minucius Gai filius.

De Bacchanalibus, qui foederati 3 essent, ita edicendum censuere:

«Ne quis eorum Bacchanal habuisse vellet. Si qui 4 essent, qui sibi dicerent necesse esse Bacchanal habere, ei ut ad praetorem urbanum 5 Romam venirent, deque eis rebus, ubi eorum verba audita essent, ut senatus 6 noster decerneret, dum ne minus senatoribus centum adessent, cum ea res consuleretur. 7 Bacchas vir ne quis adisse vellet civis Romanus neve nominis Latini neve sociorum 8 quisquam, nisi praetorem urbanum adissent, isque de senatus sententia, dum ne 9 minus senatoribus centum adessent, cam ea res consuleretur, iussissent.

Censuere.

10 Sacerdos ne quis vir esset. magister neque vir neque mulier quisquam esset. 11 Neve pecuniam quisquam eorum communem habuisse vellet. Neve magistratum 12 neve pro magistratu neque virum neque mulierem quisquam fecisse vellet. 13 Neve posthac inter se coniurasse neve convovisse neve conspondisse 14 neve compromisisse vellet, neve quisquam fidem inter se dedisse vellet. 15 Sacra in occulto ne quisquam fecisse vellet. Neve in publico neve in 16 privato neve extra urbem sacra quisquam fecisse vellet, nisi 17 praetorem urbanum adisset isque de senatus sententia, dum ne minus 18 senatoribus centum adessent, cum ea res consuleretur, iussissent.

Censuere.

19 Homines plus quinque universi, viri atque mulieres, sacra ne quisquam 20 fecisse vellet, neve interibi viri plus duobus, mulieribus plus tribus 21 adfuisse vellent, nisi de praetoris urbani senatusque sententia, ut supra 22 scriptum est.»

Haec ut in contione edicatis ne minus trinum 23 nundinum, senatusque sententiam ut scientes essetis, eorum 24 sententia ita fuit: «Si qui essent, qui adversum ea fecissent, quam supra 25 scriptum est, eis rem capitalem faciendam censuere»; atque ut 26 hoc in tabulam aeneam incideretis, ita senatus aequum censuit, 27 utque eam figi iubeatis, ubi facillime nosci possit. Atque 28 ut ea Bacchanalia, si qua sunt, extra quam si quid ibi sacri est, 29 ita ut supra scriptum est, in diebus decem, quibus vobis tabellae datae 30 erunt, faciatis, ut dimota sint.


FORUM ROMANUM