Inter maximos quondam habitus medicos Herophilus, Cai Iuli Calliste, fertur dixisse medicamenta divinas manus esse, et id quidem non sine ratione, ut mea fert opinio: prorsus enim quod tactus divinus efficere potest, id praestant medicamenta usu experientiaque probata. Animadvertimus itaque saepe inter deliberationes contentionesque medicorum auctoritate praecellentium, dum quaereretur, quidnam faciendum aut qua ratione succurrendum esset aegro, quosdam humiles quidem et alioquin ignotos, usu vero peritiores, velquod fateri pudetlonge summotos a disciplina medicinae ac ne adfines quidem eius professioni, medicamento efficaci dato protinus velut praesenti numine omni dolore periculoque liberasse aegrum. Quamobrem spernendi sunt, qui medicinam spoliare temptant usu medicamentorum, non a medendo, sed a potentia effectuque medicamentorum ita appellatam, probandi autem, qui omni modo succurrere periclitantibus student. Ego certe aliquotiens magnum scientiae consecutus sum titulum ex usu prospere datorum medicamentorum multosque ex eadem causa non mediocrem gloriam tulisse memini. Est enim haec pars medicinae ut maxime necessaria, ita certe antiquissima et ob hoc primum celebrata atque inlustrata, siquidem verum est antiquos herbis ac radicibus earum corporis vitia curasse, quia timidum genus mortalium inter initia non facile se ferro <ignique> committebant. Quod etiam nunc plerique faciunt, ne dicam omnes, et nisi magna conpulsi necessitate speque ipsius salutis non patiuntur sibi fieri, quae sane vix sunt toleranda. Cur ergo aliqui excludant medicinam usu medicamentorum, non invenio, nisi ut detegant imprudentiam suam. Sive enim nullum experimentum eius generis remediorum habent, merito accusandi sunt, quod tam neglegentes in tam necessaria parte <artis> fuerint, sive experti quidem sunt eorum utilitatem, denegant autem usum, magis culpandi sunt, quia crimine invidentiae flagrant, quod malum cum omnibus animantibus invisum esse debet, tum praecipue medicis, in quibus nisi plenus misericordiae et humanitatis animus est secundum ipsius professionis voluntatem, omnibus diis et hominibus invisi esse debent. Idcirco ne hostibus quidem malum medicamentum dabit, qui sacramento medicinae legitime est obligatus; sed persequetur eos, cum res postulaverit, ut miles et civis bonus omni modo, quia medicina non fortuna neque personis homines aestimat, verum aequaliter omnibus implorantibus auxilia sua succursuram se pollicetur nullique umquam nocituram profitetur.
Hippocrates, conditor nostrae professionis, initia disciplinae ab iureiurando tradidit, in quo sanctum est, ne praegnati quidem medicamentum, quo conceptum excutitur, aut detur aut demonstretur a quoquam
medico, longe praeformans animos discentium ad humanitatem. Qui enim
nefas existimaverit spem dubiam hominis laedere, quanto scelestius
perfecto iam nocere iudicabit? Magni ergo aestimavit nomen decusque
medicinae conservare pio sanctoque animo quemque secundum ipsius
propositum se gerentem: scientia enim sanandi, non nocendi est medicina.
Quae nisi omni parte sua plene incumbat in auxilia laborantium, non praestat quam pollicetur hominibus misericordiam. Desinant ergo, qui
prodesse adflictis aut nolunt aut non possunt, alios quoque deterrere negando aegris auxilia, quae per vim medicamentorum frequenter exhibentur.
Etenim quasi per gradus quosdam medicina laborantibus succurrit.
Nam primum cibis ratione aptoque tempore datis temptat prodesse languentibus; deinde si ad hos non responderit curatio, ad medicamentorum
decurrit vim: potentiora enim haec et efficaciora quam cibi. Post ubi
ne ad haec quidem cedunt difficultates adversae valetudinis, tunc coacta ad sectionem vel ultimo ad ustionem devenit. At Asclepiades, maximus
auctor medicinae, negavit aegris danda medicamenta: quidam enim hoc
mendacio etiam pro argumento utuntur. Poteram tamen, si verum id
esset, dicere: Viderit Asclepiades, quid senserit; forsan non omnino in
hanc partem animum intendit. Homo fuit, parum feliciter se in hoc negotio
gessit. Non deterreor persona, cum rem tam manifeste prodesse videam.
Nunc vero cum tam impudenter comminiscantur de eo, quid possum ultra
dicere nisi genere quodam parricidium ac sacrilegium eos committere, qui haec dicunt? Ille enim febricitantibus vitiisque praecipitibus correptis,
quae ὀξέα πάθη Graeci dicunt, negavit medicamenta danda, quia cibo vinoque apte interdum dato remediari tutius eos existimavit. Ceterum in libro, qui παρασκευῶν, id est praeparationum inscribitur, contendit
ultimae sortis esse medicum, qui non ad singula quaeque vitia binas ternasve conpositiones expertas et protinus paratas habeat. Vides ergo,
quam non placeat Asclepiadi usus medicamentorum, cui nisi plura quis
ad quodque genus vitii medicamenta conposita habeat, non videtur dignus
professione medicinae? Sed ista licentia nomine tantummodo medicorum
propter quorundam neglegentiam latius processit. Raro enim aliquis
priusquam se suosque tradat medico, diligenter de eo iudicat, cum
interim nemo ne imaginem quidem suam committat pingendam nisi
probato prius artifici per quaedam experimenta atque ita electo. Habeant
itaque omnes pondera atque mensuras exactas, ne quid erroris in rebus
non necessariis accidat: videlicet quia sunt quidam, qui pluris omnia
quam se ipsos aestimant. Itaque sublata est studendi cuique necessitas
et non solum antiquos auctores, per quos consummatur professio, quidam
ignorant, sed etiam comminisci falsa de iis audent. Ubi enim delectus
non est personarum, sed eodem numero malus bonusque habetur,
<disciplinae ac sectae observatio perit> quodque sine labore potest contingere idemque dignitatis utilitatisque praestare videtur posse, unus quisque id magis sequitur. Sic ut quisque volet, faciet medicinam. Quosdam
enim a perverso proposito nemo potest movere et sane omnibus permisit
liberum arbitrium magnitudo professionis. Multos itaque animadvertimus
unius partis sanandi scientia medici plenum nomen consecutos.
Nos vero ab initio rectam viam secuti nihil prius totius artis perceptione, qua homini permittitur, iudicavimus, quia ex hac omnia commoda
nos consecuturos existimabamus, non medius fidius tam ducti pecuniae
aut gloriae cupiditate quam ipsius artis scientia. Magnum enim et supra
hominis naturam duximus posse aliquem tueri vel reciperare suam et unius
cuiusque bonam valetudinem. Itaque ut ceteris partibus disciplinae, ita
huic quoque, quae per medicamenta virtutem suam exhibet, curiose institimus, eo magis quod percipiebamus in dies ex usu profectus eius, quos interdum supra fidem atque opinionem plurimorum exhibebamus. Sed quid ultra opus est probare necessarium usum esse medicamentorum, praecipue tibi, qui quia percepisti utilitatem eorum, idcirco a me conpositiones quasdam petisti? Ego autem memor humanitatis tuae candorisque animi tui, quem omnibus quidem hominibus plene, mihi autem etiam peculiariter praestas, non solum quas desiderasti, verum etiam si quas alias expertas in praesenti habui, in hunc librum contuli. Cupio enim medius fidius, qua possum, tuae in me tam perseveranti benevolentiae respondere adiutus omni tempore a te, praecipue vero his diebus. Ut primum enim potuisti, non es passus cessare tuae erga me pietatis officium tradendo scripta mea latina medicinalia deo nostro Caesari, quorum potestatem tibi feceram, ut ipse prior legeres simpliciterque indicares mihi, quid sentires: plurimum enim iudicio tuo tribuo. Tu porro candidissimo animo et erga me benevolentissimo diligentiam meam sub tanti nominis editione non verbis, sed re probasti periculumque non minus tu iudicii quam ego stili propter me adisti, quo tempore divinis manibus laudando consecrasti. Fateor itaque libenter unicas me tibi gratias agere, quod et prius quam rogaveris consummasti amicissimo adfectu vota mea <et> quod contigit mihi favore plenissimo tuo maturiorem percipere studii huius mei fructum ac voluptatem. Ignosces autem, si paucae visae tibi fuerint conpositiones et non ad omnia vitia scriptae: sumus enim, ut scis, peregre nec sequitur nos nisi necessarius admodum numerus libellorum. Postea tamen, si et tibi videbitur, ad singula quaeque vitia plures conpositiones colligemus. Oportet enim copiam quoque earum selectam haberi, quoniam revera quaedam quibusdam magis et non omnes omnibus conveniunt propter differentiam scilicet corporum. Quarum initium a capite faciemus, summum enim et primum locum hoc obtinet, dantes operam, ut simplicia prima ponamus: interdum enim haec efficaciora sunt quam ex pluribus conposita medicamenta. Erit autem nota denarii pro Graeca drachma: aeque enim in libram X octoginta quattuor apud nos, quot drachmae apud Graecos incurrunt. Primum ergo ad quae vitia conpositiones exquisitae et aptae sint, subiecimus et numeris notavimus, quo facilius quod quaeretur inveniatur; deinde medicamentorum, quibus conpositiones constant, nomina et pondera vitiis subiunximus.
Scribonii Largi conpositiones.