2 clamat ecce maximus uates et uelut diuino furore instinctus salutare carmen canit:
optima quaeque dies miseris mortalibus aeui
prima fugit.
quid cunctaris?, inquit, quid cessas? nisi occupas, fugit. et cum occupaueris, tamen fugiet. itaque cum celeritate temporis utendi uelocitate certandum est et uelut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum. 3 hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam cogitationem, quod non optimam quamque aetatem, sed diem dicit. quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos et longam seriem, utcumque auiditati tuae uisum est, exporrigis? de die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente. 4 non dubium est ergo, quin optima quaeque dies prima fugiat mortalibus miseris, id est occupatis: quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam inparati inermesque perueniunt. nihil enim prouisum est: subito in illam necopinantes inciderunt. accedere eam cotidie non sentiebant. 5 quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et peruenisse se ante sentiunt quam adpropinquasse: sic hoc iter uitae adsiduum et citatissimum, quod uigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis non apparet nisi in fine.
X.1 Quod proposui si in partes uelim et argumenta diducere, multa mihi occurrent, per quae probem breuissimam esse occupatorum uitam. solebat dicere Fabianus, non ex his cathedrariis philosophis, sed ex ueris et antiquis: contra adfectus inpetu, non suptilitate pugnandum, nec minutis uolneribus, sed incursu auertendam aciem, non probam cauillationem esse: animum contundi debere, non uellicari. tamen ut illis error exprobretur suus, docendi, non tantum deplorandi sunt. 2 in tria tempora uita diuiditur: quod fuit, quod est, quod futurum est. ex his quod agimus, breue est, quod acturi sumus, dubium, quod egimus, certum. hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest. 3 hoc amittunt occupati. nec enim illis uacat praeterita respicere, et si uacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio. inuiti itaque ad tempora male exacta animum reuocant nec audent ea retemptare, quorum uitia, etiam quae aliquo praesentis uoluptatis lenocinio subrepebant, retractando patescunt. nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae numquam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet. 4 ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, inpotenter uicit, insidiose decepit, auare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat: atqui haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet. haec nec turbari nec eripi potest: perpetua eius et intrepida possessio est. singuli tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt: at praeteriti temporis omnes, cum iusseris, aderunt, ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur, quod facere occupatis non uacat. 5 securae et quietae mentis est in omnes uitae suae partes discurrere: occupatorum animi, uelut sub iugo sint, flectere se ac respicere non possunt. abit igitur uita eorum in profundum et ut nihil prodest, licet quantum libet ingeras, si non subest, quod excipiat ac seruet, sic nihil refert quantum temporis detur, si non est, ubi subsidat: per quassos foratosque animos transmittitur. 6 praesens tempus breuissimum est, adeo quidem, ut quibusdam nullum uideatur. in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur. ante desinit esse quam uenit, nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem uestigio manet. solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus, quod tam breue est, ut adripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa subducitur.
XI.1 Denique uis scire quam non diu uiuant? uide quam cupiant diu uiuere. decrepiti senes paucorum annorum accessionem uotis mendicant. minores natu ipsos esse fingunt. mendacio sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una fata decipiant. iam uero cum illos aliqua inbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum pauentes moriuntur, non tamquam exeant de uita, sed tamquam extrahantur. stultos se fuisse, qui non uixerint, clamitant et, si modo euaserint ex illa ualetudine, in otio uicturos. tunc quam frustra parauerint, quibus non fruerentur, quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant. 2 at quibus uita procul ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit? nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil superuacuum est: tota, ut ita dicam, in reditu est. quantulacumque itaque abunde sufficit et ideo, quandoque ultimus dies uenerit, non cunctabitur sapiens ire ad mortem certo gradu.
XII.1 Quaeris fortasse, quos occupatos uocem? non est quod me solos putes dicere, quos e basilica inmissi demum canes eiciunt, quos aut in sua uides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis euocant, ut alienis foribus inlidant, quos hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet. 2 quorundam otium occupatum est: in uilla aut in lecto suo, in media solitudine, quamuis ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt: quorum non otiosa uita dicenda est, sed desidiosa occupatio. illum tu otiosum uocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit? qui in ceromate (nam, pro facinus, ne Romanis quidem uitiis laboramus) spectator puerorum rixantium sedet? qui uinctorum suorum greges in aetatium et colorum paria diducit? qui athletas nobilissimos pascit? 3 quid? illos otiosos uocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte succreuit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem conpellitur? quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam uirum tonderet? quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt? quis est istorum qui non malit rempublicam turbari quam comam suam? qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute? qui non comptior esse malit quam honestior? hos tu otiosos uocas inter pectinem speculumque occupatos? 4 quid illi? qui in conponendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum uocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, inflexu modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio: non habent isti otium, sed iners negotium. 5 conuiuia me hercules horum non posuerim inter uacantia tempora, cum uideam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coco exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aues in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant: ex his elegantiae lautitiaeque fama captatur et usque eo in omnes uitae secessus mala sua illos secuntur, ut nec bibant sine ambitione nec edant. 6 ne illos quidem inter otiosos numerauerim, qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lauari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet: usque eo nimio delicati animi languore soluuntur, ut per se scire non possint, an esuriant. 7 audio quendam ex delicatis, si modo deliciae uocandae sunt uitam et consuetudinem humanam dediscere, cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse interrogando: iam sedeo? hunc tu ignorantem, an sedeat, putas scire an uiuat, an uideat, an otiosus sit? non facile dixerim, utrum magis miserear, si hoc ignorauit, an si ignorare se finxit. 8 multarum quidem rerum obliuionem sentiunt, sed multarum et imitantur. quaedam uitia illos, quasi felicitatis argumenta, delectant. nimis humilis et contempti hominis uidetur scire quid faciat: i nunc et mimos multa mentiri ad exprobrandam luxuriam puta. plura me hercules praetereunt quam fingunt et tantum incredibilium uitiorum copia ingenioso in hoc unum seculo processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam. esse aliquem, qui usque eo deliciis interierit, ut an sedeat alteri credat? 9 non est ergo hic otiosus. aliud illi nomen inponas: aeger est, immo mortuus est. ille otiosus est, cui otii sui et sensus est: hic uero semiuiuus, cui ad intellegendos corporis sui habitus indice opus est. quomodo potest [hic] ullius temporis dominus esse?
XIII.1 Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere uitam. non sunt otiosi, quorum uoluptates multum negotii habent. nam de illis nemo dubitabit, quin operose nihil agant, qui litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est. 2 Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Vlixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssea, praeterea an eiusdem esset auctoris, alia deinceps huius notae, quae siue contineas, nihil tacitam conscientiam iuuant, suie proferas, non doctior uidearis, sed molestior. 3 ecce Romanos quoque inuasit inane studium superuacua discendi: his diebus audiui quendam referentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset: primus nauali proelio Duilius uicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. etiamnunc ista, etsi ad ueram gloriam non tendunt, circa ciuilium tamen operum exempla uersantur. non est profutura talis scientia, est tamen, quae nos speciosa rerum uanitate detineat. 4 hoc quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus persuaserit nauem conscendere. Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex apud antiquos uocatur, unde publicae tabulae codices dicuntur et naues nunc quoque ex antiqua consuetudine, quae commeatus per Tiberim subuehunt, codicariae uocantur. 5 sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Coruinus primus Messanam uicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana adpellatus est paulatimque uolgo permutante litteras Messala dictus: 6 num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioqui adligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus? et hoc sane remittatur: num et Pompeium primum in circo elephantorum duodeuiginti pugnam edidisse commissis more proelii innoxiis hominibus ad ullam rem bonam pertinet? princeps ciuitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae, memorabile putauit spectaculi genus nouo more perdere homines. depugnant? parum est. lancinantur? parum est: ingenti mole animalium exterantur. 7 satius erat ista in obliuionem ire, ne quis postea potens disceret inuideretque rei minime humanae. o quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas! ille se supra rerum naturam esse tunc credidit, cum tot miserorum hominum cateruas sub alio caelo natis beluis obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia committeret, cum in conspectu populi Romani multum sanguinis funderet mox plus ipsum fundere coacturus: at idem postea Alexandrina perfidia deceptus ultimo mancipio transfodiendum se praebuit, tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui. 8 sed ut illo reuertar, unde decessi, et in eadem materia ostendam superuacuam quorundam diligentiam: idem narrabat Metellum uictis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et uiginti captiuos elephantos duxisse. Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium, quod numquam prouinciali, sed Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit. hoc scire magis prodest, quam Auentinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aues non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut paria sunt mendaciis aut similia? 9 nam ut concedas omnia eos fide bona dicere, ut ad praestationem scribant: tamen cuius ista errores minuent? cuius cupiditates prement? quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem facient? dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoueri quam his inplicari.
XIV.1 Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae uacant: soli uiuunt. nec enim suam tantum aetatem bene tuentur: omne aeuum suo adiciunt. quidquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum est. nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis uiam praeparauerunt. ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore deducimur. nullo nobis saeculo interdictum est, in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi humanae imbecillitatis angustias libet, multum, per quod spatiemur, temporis est. 2 disputare cum Socrate licet, dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis uincere, cum Cynicis excedere. cum rerum natura in consortium omnis aeui patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo, quae inmensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia? 3 isti, qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, cum omnium limina cotidie perambulauerint nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diuersissimas domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque ex tam inmensa et uariis cupiditatibus districta urbe poterunt uidere? 4 quam multi erunt, quorum illos aut somnus aut luxuria aut inhumanitas summoueat? quam multi qui illos, cum diu torserint, simulata festinatione transcurrant? quam multi per refertum clientibus atrium prodire uitabunt et per obscuros aedium aditus profugient? quasi non inhumanius sit decipere quam excludere. quam multi hesterna crapula semisomnes et graues, illis miseris suum somnum rumpentibus, ut alienum exspectent, uix adleuatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent? 5 hos in ueris officiis morari [putamus] licet dicant, qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelem et Theophrastum uolent habere quam familiarissimos. nemo horum non uacabit, nemo non uenientem ad se beatiorem amantioremque sui dimittet. nemo quemquam uacuis a se manibus abire patietur. nocte conueniri et interdiu ab omnibus mortalibus possunt.
XV.1 Horum te mori nemo coget: omnes docebunt. horum nemo annos tuos conteret: suos tibi contribuet. nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius sumptuosa obseruatio. feres ex illis, quidquid uoles. per illos non stabit, quominus quantum plurimum cupieris, haurias. 2 quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in horum clientelam contulit? habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus audiat uerum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat. 3 solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte nobis datos: nobis uero ad nostrum arbitrium nasci licet. nobilissimorum ingeniorum familiae sunt: elige in quam adscisci uelis. non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda: maiora fient, quo illa pluribus diuiseris. 4 hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, subleuabunt. haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo in inmortalitatem uertendae. honores, monumenta, quidquid aut decretis ambitio iussit aut operibus exstruxit, cito subruitur. nihil non longa demolitur uetustas et mouet: at iis, quae consecrauit sapientia, noceri non potest. nulla abolebit aetas, nulla deminuet: sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad uenerationem conferet, quoniam quidem in uicino uersatur inuidia, simplicius longe posita miramur. 5 sapientis ergo multum patet uita. non idem illum qui ceteros terminus cludit. solus generis humani legibus soluitur. omnia illi saecula ut deo seruiunt. transiit tempus aliquod: hoc recordatione conprendit. instat: hoc utitur. uenturum est: hoc praecipit. longam illi uitam facit omnium temporum in unum conlatio.
XVI.1 Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri, tamdiu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse. 2 nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere uitam, quia interdum mortem inuocant: uexat illos inprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt. mortem saepe ideo optant, quia timent. 3 illud quoque argumentum non est, quod putes, diu uiuentium, quod saepe illis longus uidetur dies, quod, dum ueniat condictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur: nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant, sciunt. itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus graue est, tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius uel spectaculi uel uoluptatis exspectatur constitutum, transilire medios dies uolunt. 4 omnis illis speratae rei longa dilatio est. at illud tempus, quod amant, breue est et praeceps breuiusque multo suo uoto. aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. non sunt illis longi dies, sed inuisi. at contra quam exiguae noctes uidentur, quas in conplexu scortorum aut uino exigunt? 5 inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus uisus est Iuppiter uoluptate concubitus delenitus duplicasse noctem: quid aliud est uitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo diuinitatis excusatam licentiam? possunt istis non breuissimae uideri noctes, quas tam care mercantur? diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.
XVII.1 Ipsae uoluptates eorum trepidae et uariis terroribus inquietae sunt subitque cum maxime exultantis sollicita cogitatio: haec quam diu? ab hoc adfectu reges suam fleuere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectauit, sed uenturus aliquando finis exterruit. 2 cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuuentute superfuturus esset: at illis admoturus erat fatum ipse qui flebat, perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat. 3 quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt? non enim solidis causis innituntur, sed eadem, qua oriuntur, uanitate turbantur. qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint? 4 maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur: alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis, quae successere, uotis uota facienda sunt. omne enim, quod fortuito obuenit, instabile est. quod altius surrexerit, opportunius est in occasum. neminem porro casura delectant: miserrimam ergo necesse est, non tantum breuissimam uitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant: 5 operose adsecuntur, quae uolunt, anxii tenent, quae adsecuti sunt. nulla interim numquam amplius redituri temporis ratio est. nouae occupationes ueteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio. miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur: nostri nos honores torserunt: plus temporis alieni auferunt. candidati laborare desiimus: suffragatores incipimus. accusandi deposuimus molestiam: iudicandi nanciscimur. iudex desiit esse: quaesitor est. alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit: suis opibus detinetur. 6 Marium caliga dimisit: consulatus exercet. Quintius dictaturam properat peruadere: ab aratro reuocabitur. ibit in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio. uictor Hannibalis, uictor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor, ni per ipsum mora sit, cum Ioue reponetur: ciuiles seruatorem rei publicae agitabunt seditiones et post fastiditos a iuuene dis aequos honores iam senem contumacis exilii delectabit ambitio. numquam deerunt uel felices uel miserae sollicitudinis causae. per occupationes uita trudetur. otium numquam agetur, semper optabitur.
XVIII.1 Excerpe itaque te uolgo, Pauline carissime, et in tranquilliorem portum non pro aetatis spatio iactatus tandem recede. cogita, quot fluctus subieris, quot tempestates partim priuatas sustinueris, partim publicas in te conuerteris. satis iam per laboriosa et inquieta documenta exhibita uirtus est: experire, quid in otio faciat. maior pars aetatis, certe melior reipublicae data est: aliquid temporis tui sume etiam tibi. 2 nec te ad segnem aut inertem quietem uoco: non ut somno et caris turbae uoluptatibus, quicquid est in te indolis uiuidae, mergas. non est istud adquiescere: inuenies maiora omnibus adhuc strenue tractatis operibus, quae repositus et securus agites. 3 tu quidem orbis terrarum rationes administras tam abstinenter quam alienas, tam diligenter quam tuas, tam religiose quam publicas. in eo officio amorem consequeris, in quo odium uitare difficile est: sed tamen, mihi crede, satius est uitae suae rationem quam frumenti publici nosse. 4 istum animi uigorem, rerum maximarum capacissimum, a ministerio honorifico quidem sed parum ad beatam uitam apto reuoca et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu studiorum liberalium, ut tibi multa milia frumenti bene committerentur: maius quiddam et altius de te promiseras. non deerunt et frugalitatis exactae homines et laboriosae operae. tanto aptiora portandis oneribus tarda iumenta sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem quis umquam graui sarcina pressit? cogita praeterea, quantum sollicitudinis sit ad tantam te molem obicere: cum uentre tibi humano negotium est. nec rationem patitur nec aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur populus esuriens. modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar periit, si quis inferis sensus est, hoc grauissime ferens, quod populo Romano superstite, dicebant septem aut octo certe dierum cibaria superesse. dum ille pontes nauibus iungit et uiribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas. exitio paene ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis imitatio. 6 quem tunc animum habuerunt illi, quibus erat mandata frumenti publici cura, saxa, ferrum, ignes, Gaium excepturi? summa dissimulatione tantum inter uiscera latentis mali tegebant, cum ratione scilicet. quaedam enim ignorantibus aegris curanda sunt: causa multis moriendi fuit morbum suum nosse.
1 Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora. simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude aduehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore uitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dis, quae uoluptas, quae condicio, quae forma? quis animum tuum casus expectet, ubi nos a corporibus dimissos natura componat? quid sit quod huius mundi grauissima quaeque in medio sustineat, supra leuia suspendat, in summum ignem ferat, sidera uicibus suis excitet? cetera deinceps ingentibus plena miraculis. 2 uis tu relicto solo mente ad ista respicere? nunc, dum calet sanguis, uigentibus genibus ad meliora eundum est. expectat te in hoc genere uitae multum bonarum artium, amor uirtutum atque usus, cupiditatum obliuio, uiuendi ac moriendi scientia, alta rerum quies. 3 omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. hi si uolent scire quam breuis ipsorum uita sit, cogitent ex quota parte sua sit.
XX.1 Cum uideris itaque praetextam saepe iam sumptam, cum celebre in foro nomen, ne inuideris: ista uitae damno parantur. ut unus ab illis numeretur annus, omnis annos suos conterent. quosdam antequam in summum ambitionis eniterentur, inter prima luctantis aetas reliquit. quosdam cum in consummationem dignitatis per mille indignitates erepsissent, misera subiit cogitatio laborasse ipsos in titulum sepulcri. quorundam ultima senectus, dum in nouas spes ut iuuenta disponitur, inter conatus magnos et inprobos inualida defecit. 2 foedus ille, quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem natu et inperitae coronae adsensiones captantem spiritus liquit. turpis ille, qui uiuendo lassus citius quam laborando inter ipsa officia conlapsus est. turpis, quem accipiendis inmorientem rationibus diu tractus risit heres. 3 praeterire quod mihi occurrit exemplum non possum: Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum uacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, conponi se in lecto et uelut exanimem a circumstante familia plangi iussit. lugebat domus otium domini senis nec finiuit ante tristitiam, quam labor illi suus restitutus est. adeone iuuat occupatum mori? 4 idem plerisque animus est: diutius cupiditas illis laboris quam facultas est. cum inbecillitate corporis pugnant. senectutem ipsam nullo alio nomine grauem iudicant, quam quod illos seponit. lex a quinquagesimo anno militem non legit, a sexagesimo senatorem non citat: difficilius homines a se otium inpetrant quam a lege. 5 interim dum rapiuntur et rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit, dum mutuo miseri sunt, uita est sine fructu, sine uoluptate, sine ullo profectu animi: nemo in conspicuo mortem habet, nemo non procul spes intendit. quidam uero disponunt etiam illa, quae ultra uitam sunt, magnas moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas exequias. at me hercules istorum funera, tamquam minimum uixerint, ad faces et cereos ducenda sunt.