Verrucis tollendis
interdum existit turpi verruca papilla:
hinc quondam Fabio verum cognomen adhaesit,
qui solus patriae 'cunctando restituit rem'.
Id poterit vitium sanguis curare lacertae,
aut urina canis cum terra inducta madenti,
aut herbae sucus quae lactea nomine fertur.
Est tithymallus item tali satis apta medelae. -
Si rupta inmensos fundit verruca cruores,
purpureo triti cineres de vellere prosunt,
quod fuerit vero conchyli sanguine tinctum.
Haemorrhoidibus medendis
excruciant turpes anum si forte papillae,
agrestis prodest radix superaddita porri,
ne violet sanum, iuglandis fragmine clausa.
Sal niveum sumes, Beticum quod nomine dicunt,
dulcia cumque nigra iunges fuligine mella
apponesque super: pellit medicina dolorem.