Servii
De Centum Metris
This text comes from an unknown edition.

CLARISSIMO ALBINO SERVIVS GRAMMATICVS.
Tibi hunc libellum, praetextatorum decus Albine, devovi. Nam licet patris avique, quibus maximam reverentiam litterae debent, cottidie urgearis exemplo ibique pubescas, quo velut ad Musarum sacraria venitur, non tamen caelo suo tantum numina perfruuntur, saepe humiles lucos ac vilia pauperum tecta subierunt. Quare laboris mei velim faveas voto, indulgeas audaciae. Quod si secus cesserit, in cupiditatem devotionis interpretabor eventum placendi. Vale.

Licet audacter, non tamen ineleganter, hunc libellum qui volet centimetrum nominabit. Tot enim metrorum digessi quanta potui brevitate, rationem omittens, quo quidque nascatur ex genere, qua scansionum diversitate caedatur, quae res plus confusionis quam utilitatis habet. Sed lecturo haec fere generaliter scienda sunt: finalem syllabam in omnibus metris indifferenter accipi, PANTOS GAR METROU TO TELOS ADIAFORON: solutionem esse, cum pro longa syllaba duae breves ponuntur: loca inparia dici primum tertium quintum et deinde, paria vero secundum quartum sextum et deinde: penthemimeren esse, cum duos pedes sequitur syllaba quae partem terminat orationis; hephthemimeren vero, cum tres pedes similiter sequitur syllaba [tritum trochaeum, cum post duos pedes perfectos finita parte orationis trochaeus remanet; tetartum trochaeum, cum definitione eadem quartum tenet locum trochaeus]: catalecticum versum dici, cui syllaba una deest; brachycatalectum, cui duae desunt; hypercatalectum, cui una superest; acatalectum, [ubi nihil plus minusve est in versu] qui legitimo fine concluditur: monometrum vel dimetrum vel trimetrum versum in iambicis trochaicis anapaesticis metris per pedes duplices conputari, in ceteris per simplices: metra vel a pedibus nomen accipere, vel a rebus quae describuntur, vel ab inventoribus, vel a frequentatoribus, vel a numero syllabarum: eaque esse octo principalia, iambicum, trochaicum, dactylicum, anapaesticum, choriambicum, antispasticum, ionicum a maiore, ionicum a minore, de quibus carptim tractabimus, eligentes ea quae ad palmam lyrae perducit voluptas.


DE IAMBICIS
Metra iambica locis inparibus quinque recipere possunt pedes, iambum tribrachum spondeum dactylum anapaestum, locis autem paribus tantum iambum vel tribrachum, et apud comicos frequenter anapaestum, ita tamen ut multarum brevium iunctura vitetur. Sed ex multis tredecim usui tradenda subieci.

De aristophanio. Aristophanium constat monometro hypercatalecto, ut est hoc,
          valles per imas.
De euripidio. Euripidium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          Aiax furit dolens.
De anacreontio. Anacreontium constat dimetro catalectico, ut est hoc,
          dissolve Baccha crines.
De archilochio. Archilochium constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
          serena lux micat polo.
De alcaico. Alcaicum constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          amant venena parricidae.
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          spernis decorae virginis torum.
De hipponactio. Hipponactium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          doctis Thalia vatibus favebit.
De archilochio. Archilochium constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
          Martem fatigat prodigus vitae furor.
De hipponactio. Hipponactium constat trimetro acatalecto claudo, ut est hoc,
          pauper poeta nescit antra Musarum.
De anacreontio. Anacreontium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          amor puellae pectus inprobe fatigat.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc,
          marcent lucernae, sol propinquat, non tamen vacas.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          portum petamus, aura lassat, vela solve malo.
De anacreontio. Anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc,
          hic finis est, iambe, salve, vindicis doctor meli.


DE TROCHAICIS
Metra trochaica locis inparibus hos recipiunt pedes, trochaeum tribrachum et non numquam dactylum, locis vero paribus cum his quos memoravi spondeum et anapaestum. Sed ex plurimis tredecim usui tradenda subieci.

De pancratio. Pancratium constat monometro hypercatalecto, ut est hoc,
          auctor optimus.
De ithyphallico. Ithyphallicum constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          Bacche iunge tigres.
De euripidio. Euripidium constat dimetro catalectico, ut est hoc,
          vultur altius volat.
De alcmanio. Alcmanium constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
          fistula canit subulcus.
De bacchylidio. Bacchylidium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          floribus corona texitur.
De sapphico. Sapphicum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          rex paterque Iuppiter deorum.
De archilochio. Archilochium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          nox amoris et quietis conscia.
De sotadico. Sotadicum constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
          arva sicca Nilus intrat, ite laeti.
De sapphico. Sapphicum constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          splendet aurum, gemma fulget, forma sed placet.
De sotadico. Sotadicum constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc,
          Thracium nefas renarrat cantitans hirundo.
De archilochio. Archilochium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          tolle thyrsos, aera pulsa, iam Lyaeus advenit.
De hipponactio. Hipponactium constat tetrametro catalectico claudo, ut est hoc,
          pelle tonsis terga ponti, vela tende, pergamus.
De anacreontio. Anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc,
          parce iam Camena vati, parce iam sacro furori.


DE DACTYLICIS
Metra dactylica principaliter constant dactylo, recipiunt tamen et spondeum [et interdum ultimo loco trochaeum]. Sed ex plurimis haec decem et novem usui tradenda subieci.

De adonio. Adonium constat dimetro catalectico, ut est hoc,
          fundite fletus.
De hymenaico. Hymenaicum constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
          tibia personet.
De archilochio. Archilochium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          garrula venit avis.
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          tundite pectora palmis.
De simonidio. Simonidium constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
          indue pallia Serica.
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          lurida brachia cur retegis?
De archilochio. Archilochium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          arent solstitio sola terrae.
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc,
          virgo decens comulas religa tibi.
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro hypercatalecto, ut est hoc,
          vita quieta nimis caret ingenio.
De stesichorio. Stesichorium constat pentametro catalectico, ut est hoc,
          Marsya cede deo, tua carmina flebis.
De simonidio. Simonidium constat pentametro acatalecto, ut est hoc,
          Parthenopaeus erat puer Arcadiae decus.
De choerilio. Choerilium constat pentametro hypercatalecto, ut est hoc,
          pulchra puella comas ambit sibi palmitibus.
De heroico. Heroicum constat hexametro catalectico, ut est hoc,
          vulnera bella tubae numero donantur Homeri.
De bucolico. Bucolicum constat hexametro catalectico, ita ut quartus dactylus partem determinet orationis, ut est hoc,
          rustica silvestres resonat bene fistula cantus.
De ibycio. Ibycium constat hexametro acatalecto, ut est hoc,
          sidera pallida diffugiunt face territa luminis.
De alcmanio. Alcmanium constat hexametro hypercatalecto, ut est hoc,
          alma Venus Paphon ingreditur, rosa luceat ex adytis.
De stesichorio. Stesichorium constat heptametro catalectico, ut est hoc,
          Aeacides iuvenis trahit Hectora, plangite Pergama Troes.
De ibycio. Ibycium constat heptametro acatalecto, ut est hoc,
          carmina docta Thalia canit, properantius huc ades, o puer.
De ibycio. Ibycium constat heptametro hypercatalecto, ut est hoc,
          versiculos tibi dactylicos cecini, puer optime, quos facias.


DE ANAPAESTICIS
Metra anapaestica principaliter constant anapaesto; recipiunt tamen frequenter spondeum, raro proceleumaticum, apud comicos autem etiam dactylum, saepiusque ultima cum superest syllaba, in duas solvitur breves. Sed ex plurimis haec tredecim usui tradenda subieci.

De threnico. Threnicum constat monometro acatalecto, ut est hoc,
          calidum iubar est.
De chorico. Choricum constat monometro hypercatalecto, ut est hoc,
          animus male fortis.
De aristophanio. Aristophanium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          venit optima Calliope.
De paroemiaco. Paroemiacum constat dimetro catalectico, ut est hoc,
          aditum Veneris fuge virgo.
De pindarico. Pindaricum constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
          fuge moenia iam Telamoniade.
De alcmanio. Alcmanium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          tremulum mare molliflua nitet aura.
De archebulio. Archebulium constat dimetro acatalecto et palimbacchio, ut est hoc,
          dea somnifero vaga curriculo relucet.
De pindarico. Pindaricum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          medium rapido mare Thybris adit fluvio.
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          date Pierides mihi carmina doctiloquorum.
De stesichorio. Stesichorium constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
          iacet in thalamo tibi virgo decens Veneris specie.
De simonidio. Simonidium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc,
          tuba terribili procul aere sonat, clipeum quate miles.
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc,
          sua munera fert Venus alma rosas iuveni Cinyreiadae.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          date vina mihi, date serta, iuvat dare tempora tota Lyaeo.


DE CHORIAMBICIS
Metra choriambica principaliter constant choriambo; verum quod durius suo pede claudantur, accipiunt in fine antibacchum. Sed ex multis haec quattuor usui tradenda subieci.

De aristophanio. Aristophanium constat monometro et antibaccho, ut est hoc,
          purpureos tyrannos.
De anacreontio. Anacreontium constat dimetro et antibaccho, ut est hoc,
          Vergilius Mantua quem creavit.
De sapphico. Sapphicum constat trimetro et antibaccho, ut est hoc,
          dulcisonae Pierides versifico favete.
De callimachio. Callimachium constat tetrametro et antibaccho, ut est hoc,
          armipotens Mars genitor Romulidarum venias precamur.


DE ANTISPASTICIS
Metra antispastica principaliter constant antispasto; verum saepe prima parte, qua iambum tenent, spondeum libenter accipiunt. Sed ex plurimis quattuor usui tradenda subieci.

De panico. Panicum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          Fauni semideum numen adest.
De anacreontio. Anacreontium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          curas mitificant dona Lyaei.
De alcaico. Alcaicum constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc,
          Maecenas atavis Lydia quos fert genite.
De anacreontio. Anacreontium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          infandum tetigit sidera carmen magicorum.


DE IONICIS A MAIORE
Metra ionica a maiore principaliter constant ionico suo; verum tamen et diiambum et ditrochaeum non recusant solutionemque patienter admittunt. sed ex plurimis tria usui tradenda subieci.

De hipponactio. Hipponactium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          palmam cape victor.
De praxillio. Praxillium constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc,
          fortis iuvenis sume coronam.
De sotadico. Sotadicum constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc,
          salpinx cane, tempus fugit, intende laborem.


DE IONICIS A MINORE
Metra ionica a minore principaliter gaudent ionico suo ac raro alterius pedis patiuntur accessum. Sed ex plurimis sex usui tradenda subieci.

De timocratio. Timocratium constat dimetro catalectico, ut est hoc,
          rosa veris specimen.
De anacreontio. Anacreontium constat dimetro acatalecto, ut est hoc,
          sapientes Amor odit.
De anacreontio. Anacreontium constat trimetro catalectico, ut est hoc,
          fuge virgo, fuge munus Veneris.
De sapphico. Sapphicum constat trimetro acatalecto, ut est hoc,
          sonat alta trabe fixus tibi nidus.
De phrynichio. Phrynichium constat tetrametro catalectico, ut est hoc,
          tibi veris fero donum, sola quod dant Veneri.
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc,
          timor omnis docet artis, timor auget bona mentis.


DE DISPERSIS
Reliqua deinceps metra non ea lege qua superiora referemus. Illa enim velut confusa digessi, haec velut dispersa collegi. Sed ex plurimis quinque et viginti usui tradenda subieci.

De falisco. Faliscum constat tribus dactylis et pyrrichio, ut est hoc,
          docta falisca Serene reparas.
De pherecratio. Pherecratium constat spondio dactylo spondio, ut est hoc,
          reges purpura monstrat.
De glyconio. Glyconium constat spondio choriambo pyrrichio, ut est hoc,
          odi Parthenium nemus.
De asclepiadio. Asclepiadium constat spondio, duobus choriambis, pyrrichio, ut est hoc,
          vitae pars melior quam cito labitur.
De alcaico. Alcaicum constat spondio, tribus choriambis, pyrrichio, ut est hoc,
          pro fas Aeacides procubuit sub Paridis manu.
De elegiaco. Elegiacum constat de penthemimeri prima heroica, secunda dactylica, ut est hoc,
          maeret diffusis flens elegia comis.
De aeolico. Aeolicum constat primo pede disyllabo quolibet et quattuor dactylis, ut est hoc,
          Sappho conposuit male casta poemata.
De miuro. Miurum constat ita ut heroicum, sed pyrrichio clauditur, ut est hoc,
          mortem contemnunt laudato vulnere Getae.
De priapeio. Priapeium constat de glyconio et pherecratio, ut est hoc,
          Hellespontiacos tuum numen protegit hortos.
De phalaecio. Phalaecium constat spondio, dactylo, tribus trochaeis, ut est hoc,
          Hermus divitibus superbit undis.
De sapphico. Sapphicum constat trochaeo, spondio, dactylo, duobus trochaeis, ut est hoc,
          Faune Nympharum metus et voluptas.
De saturnio. Saturnium constat dimetro iambico catalectico et ithyphallico, ut est hoc,
          Isis pererrat orbem crinibus profusis.
De archilochio. Archilochium constat paroemiaco et ithyphallico, ut est hoc,
          remeavit ab arce tyrannus vultibus cruentis.
De encomiologico. Encomiologicum constat dactylica et iambica penthemimeri, ut est hoc,
          carmina bella magis velim sonare.
De iambelego. Iambelegum constat penthemimeri iambica et dactylica, ut est hoc,
          fontes ligabant gramina laetificos.
De alcaico. Alcaicum constat penthemimeri iambica et duobus dactylis, ut est hoc,
          carmen relaxat taedia pectoris.
De alcaico. Alcaicum constat duobus dactylis et duobus trochaeis, ut est hoc,
          luna rubens zephyros minatur.
De archilochio. Archilochium constat tetrametro bucolico et tribus trochaeis, ut est hoc,
          linea piscator tibi concidit in profunda ponti.
De galliambico. Galliambicum constat dimetro iambico catalectico et anapaesto vel spondio cum duobus iambis, ut est hoc,
          tenera recrispat aura tremulos sinus freti.
De archilochio. Archilochium constat penthemimeri dactylica et dimetro iambico , ut est hoc,
          sidera cuncta micant decore lucis aureo.
De archilochio. Archilochium constat dimetro iambico et penthemimeri dactylica, ut est hoc,
          Indi Lyaeo dediti tympana iam quatiunt.
De echoico. Echoicum est, quotiens sonus ultimae syllabae paenultimae congruit, ut est hoc,
          exercet mentes fraternas grata malis lis.
De reciproco heroo. Reciprocum heroum in sotadicum est, quotiens a fine scansus sotadicum facit, ut est hoc,
          ire cupis si rus, mala vites omnia quaeso.
Quaeso omnia vites mala, si rus cupis ire.
De reciproco iambico. Reciprocum iambicum in elegiacum est, quotiens a fine scansus elegiacum facit, ut est hoc,
          micant nitore tecta sublimi aurea.
Aurea sublimi tecta nitore micant.
De ropalico. Ropalicus versus est, cum verba, prout secuntur, per syllabas crescunt, ut est hoc,
          rem tibi confeci, doctissime, dulcisonoram.

Habes, lector, in conpendio discendi manualem libellum, quem magis probabis, si tibi usus scribendi pretium voluptatis exsolvat.

FORUM ROMANUM