|
This text comes from an unknown edition.
Condiciones agrorum per totam Italiam diversas esse
plerisque etiam remotis a professione nostra hominibus
notum est; quod etiam in provinciis frequenter invenimus.
accidit autem, ut ex similibus causis similes haberent
condiciones. Civitates enim, quarum condiciones aliae
sunt, coloniae dicuntur, municipia, quaedam praefecturae:
habent vocabulorum differentias: qua<r>e vero non liceat
earum diversas esse condiciones? Regiones autem dicimus,
intra quarum fines singularum coloniarum aut
municipiorum magistratibus iu<ri>s dicendi cohercendique
est libera potestas. Ergo haec vocabula non sine
causa acciderunt. Quidam enim populi pertinaciter adversus
Romanos bella gesserunt, quidam experti virtutem
eorum servaverunt pacem, quidam cognita fide et
iustitia eorum se eis addixerunt et frequenter adversus
hostes eorum arma tulerunt. Leges itaque pro suo quisque
merito acceperunt: neque enim erat iustum, ut his,
qui totiens ammisso periurio rupere pacem ac bellum
intulere Romanis, idem praestari quod fidelibus populis.
Primum ergo referendum est, appellationes ut fierent
coloniae aut praefecturae.
Municipia quidam putant a munitionibus dicta; alii
a munificentia, eo quod munificae essent civitates.
Coloniae autem inde dictae sunt, quod [populi] Romani
in ea municipia miserint colonos, vel ad ipsos
priores municipiorum populos cohercendos, vel ad hostium
incursus repellendos. Colonias autem omnes maritimas
appellaverunt, vel quod mari in his deduceretur, vel,
quod pluribus placet, maritimas appellari existimant ideo,
quod Italia ab Alpibus in mare porrigatur a<c> tribus
lateribus exteras gentes intueatur. A Sicilia usque ad
Galliam omne litus Africae est contrarium: rursus a
Leucopetra pars, quae ad mare attingit Macedoniae, ad
aliquam Epiri partem spectat: Hadriaticum vero litus
Illyricum contra se habet. In his ergo litoribus Romani
colonos miserunt, ut supra diximus, qui ora<s> Italiae
tuerentur.
Aliae deinde causae creverunt, Graccus colonos
dare municipiis vel ad supplendum civium numerum,
vel, ut supra dictum est, ad cohercendos tumultus
qui subinde movebantur. Praeterea legem tulit, nequis
in Italia amplius quam ducenta iugera possideret: intellegebat
enim contrarium esse m[in]orem, maiorem
modum possidere quam qui ab ipso possidente coli possit.
Ut vero Romani omnium gentium potiti sunt, agros
ex hoste captos in victorem populum partiti sunt. Alios
vero agros vendiderunt, ut Sabinorum ager qui dicitur
quaestorius, eum limitibus actis diviserunt, et denis
[quibusdam] quibusque actibus laterculis quinquagena
iugera incluserunt, atque ita per quaestores populi Romani
vendiderunt. Postquam ergo maiores regiones ex
hoste captae vacare coeperunt, alios agros diviserunt adsignaverunt:
alii ita remanserunt, ut tamen p(opuli) R(omani)
<terri>toria essent; ut est in Piceno, in regione
Reatina, in quibus regionibus montes Romani appellantur.
nam sunt p(opuli) R(omani) <terri>toria, quorum
vectigal ad aerarium pertinet.
De municipiis itaque tractandum est. Prima origo oppidorum,
quae civitates dictae sunt, municipia ex causa
supra dicta nominata sunt. Accidit autem <ut> insessarum
[earum] gentium populi saepe muta<re>nt sedem
in Italia[m] et in provinciis, ut Fryges in Latio, ut Diomedes
cum Graiis in Apulia, ut Macedones in Lybie[m],
Tyrreni qui dicuntur Etrurii <in> Galliae, in Asiae finibus
socii Gallorum insedere et multas [quas Frigiis Diomedis
fines. Quae etiam socii] constituere civitates. Atque
in eas partiti sunt hi [cives dicunt quidem ultro citroque
aut bello reppulisse aut indig<e>nas], praemensumque
quod universis suffecturum videbatur solum. Territis
fugatisque inde civibus, territoria dixerunt. [Contra hoc
aliud, de quo suo loco referemus.] Singuli[s] deinde terram,
nec tantum occupaverunt quod colere potuissent,
sed quantum in spe<m> colendi reservavere. [Hi ergo
agri occupatorii dicuntur. Arcendo enim vicinos hanc
appellationem finxit.] Itaque hi agri a quibusdam soluti
appellantur: soluti autem non sunt, quorum fines deprehendi
possunt et finiuntur. [Quos quidam arcifinales
vocant.] Hi autem arcifinales dicuntur. Condiciones autem
agrorum variae sunt ac diversae, quae aut casibus bellorum
aut utilitatibus populi Romani aut ab iniustitia,
ut dicunt, inaequales sunt.
Occupatorii autem dicuntur agri, quos quidam arcifinales
vocant, [hi autem arcifinales dici debent.] Quibus
agris victor populus occupando nomen dedit. Bellis enim
gestis victores populi terras omnes, ex quibus victos
eiecerunt, publicavere, atque universaliter territorium
dixerunt, intra quos fines iuris dicendi ius esset. Deinde
ut quisque virtute colendi quid occupavit, arcendo [vero]
vicinum arcifinale[m] dixit.
Horum ergo agrorum nullum <est> aes, nulla forma,
quae publicae fidei possessoribus testimonium reddat,
quoniam non ex mensuris actis unus quisque modum accepit,
sed quod aut excoluit aut in spem colendi occupavit.
quidam vero possessionum suarum privatim formas
fecerunt, quae nec ipsos vicinis nec sibi vicinos
obligant, quoniam res est voluntaria.
Hi tamen finiuntur terminis et arboribus notatis et
ante missis et superciliis vepribus viis et rivis et fossis.
In quibusdam vero regionibus palos pro terminis observant,
alii iliceos, alii oleagineos, alii vero iuniperos. Alii
congeries lapidum pro terminis observant, et scorpiones
[appellant], quidam in specie<m> maceriarum congerunt
lapides et attinas appellant, observantque pro terminis.
Haec tamen omnia genera finitionum non solum in diversis
pluribusve regionibus, verum etiam in uno agro
inveniri possunt. Nam ubi supercilia naturalia finem
praestant, deficientibus eis necesse est aut terminum aut
arbores aut aliquid ex supra dictis generibus observari.
Quidquid autem horum fuerit, ex convenienti ad convenientem
[viderit similiter] rectus finis observari debebit.
Maxime autem intuendae erunt consuetudines regionum,
et ex vicinis exempla sumenda. In quibusdam enim
regionibus alii terminos siliceos ponunt, alii diversarum
materiarum: quidam vero curant invehere qualescumque
peregrinos lapides, ut manifestum sit, ex industria
terminos finales positos: quidam etiam politos, alii vero
inscriptos, alii etiam numeris enotatos ponunt, alii tantum
modo in coxis vel <m>inimis, alii in longioribus
spatiis, conplures alii etiam aequalibus intervallis. In
quibusdam vero regionibus in versuris omnibus binos
posuerunt ita, ut suos quisque rigores intueretur. Ergo,
ut supra dixi, consuetudines regionum maxime intuendae
sunt.
Inspiciendum erit et illud, quoniam sepulchra in extremis
finibus facere soliti sunt et cippos ponere, ne aliquando
cippi pro terminis errorem faciant: nam in locis
saxuosis et in sterilibus etiam in mediis possessionibus
sepulchra faciunt. Omnia ergo, ut supra diximus, diligenti
cura exquirenda erunt, ut et secundum consuetudinem
regionum et fidem terminorum finis constet.
Aliquando etiam petras occurrentes in finibus notatas
invenimus, et quasdam, si perseveret rigor, notas habentes,
in versuris vero gammas, [sed et] spectantes suos rigores.
Aliquas etiam decus<s>atas invenimus.
Quibusdam autem placet et videtur, utique sub omnibus
terminis signum inveniri oportere[t]. Quod ipsud
voluntarium est. Si enim essent certae leges aut consuetudines
aut observationes, semper simile signum sub
omnibus terminis inveniretur: nunc, quoniam voluntarium
est, aliquibus terminis nihil subditum est, aliquibus
vero aut cin<er>es aut carbones aut testea aut vitrea
fracta aut asses subiectos aut calce<m> aut gypsum invenimus.
quae res tamen, ut supra diximus, voluntaria
est. Carbo autem aut cinis quare inveniatur, una certa
ratio est, quae apud antiquos est quidem observata,
postea vero neglecta; unde aut diversa aut nulla signa
inveniuntur. Cum enim terminos disponerent, ipsos quidem
lapides in solidam terram rectos conlocabant proxime
ea loca, in quibus fossis factis posituri eos erant, et unguento
velaminibusque et coronis eos [c]or[o]nabant. In
fossis autem, in quibus eos posituri erant, sacrificio
facto hostiaque inmolata atque incensa facibus ardentibus,
in fossa cooperti sanguinem instillabant, eoque tura
et fruges iactabant. Favos quoque et vinum aliaque, quibus
consuetudo est Termini[s] sacrum fieri, in fossis
adiciebant. Consumptisque igne omnibus dapibus, super
calentes reliquias lapides conlocabant atque ita diligenti
cura confirmabant. Adiectis etiam quibusdam saxorum
fragminibus circum calcabant, quo firmius starent.
Tale ergo sacrificium domini, inter quos fines dirimebantur,
faciebant. Nam et si in trifinium, id est in eum locum
quem tres possessores adstringebant, si termini ponerentur,
omnes tres sacrum faciebant: quotque alii in
confinio domini erant, omnes ex convenientia terminos
ponebant et sacrum faciebant, terminos autem convenientia
possessorum confirmabat. Nam in quibusdam
regionibus iubemur vertices amphorarum defixos inversos
observare pro terminis.
Ergo convenientia, ut supra diximus, possessorum
terminos consecrat. Qui, ut ante dixeramus, omnibus
angulis coxisque positi esse debent. In quibusdam vero
regionibus saepe per longum spatium et inter multos
possessores rigores dumique finem faciunt, ut aliquando
tantum modo per singulorum possessorum spatia, id est
a capite usque ad caput, positi inveniuntur termini, hoc
est a fine incipiente usque ad finem deficientem, unde
alterius possessionis finis incipiat observari. Quidam vero
in mediis spatiis plures interpositos habent. Quorum si
quisquam per longum spatium moveatur, inter longum
tractum et inter plures possessores rigor durare debet:
qui si non est, totae regioni errorem quendam incuti[t]
nec ei tantum, intra cuius fines <terminus> motus est,
calumniam intro duci[t] sed ultro citroque confundi[t]
fines necesse est.
Illa omnia, quae supra diximus, quae ad terminos lapideos
pertinent, sive signa subdita requirantur, sive
notae aut litterae aut numeri, quam maxime secundum
consuetudinem regionum omnia intuenda sunt: tamen
et novi[li]tates hae quae manu fiunt fidem habere debent,
quo[nia]m intellegitur ea industria convenientiaque
possessorum fieri. Si vero pali lignei pro terminis dispositi
sunt, aut congeries lapidum acervatim congestae
sint, quos scorpiones appellant, aut in effigie<m> maceriarum,
quae attinae appellantur, aut vertices amphorarum
defixi, aut petrae naturales notatae, aliudve quod
loco termini observari videbitur, ex consuetudine regionis
et ex vicinis exempla sumenda sunt.
Supercilia, de quibus mentionem habui, si finem facient,
intuendum erit, in quantum spatium devexitas
supercilii extendatur, ne mons supercilium sit: intra
paucos enim pedes supercilia vocabula accipiunt. Quae
tamen usque in planitiam ex superiori vergunt, ad
superiores possessores pertinent. Quidquid enim inferior
possessor in solo suo agit, damno superioris fit. Sive
aret sive fodiat, detrahit pendentes ex superiori terras.
Si vero congerat aut adiciat quid, ad superiora non
ascendit. Ita haec causa efficit, ut superioribus possessoribus
usque in planitia<m> supercilia cedantur.
Si arbores finales observabuntur, videndum erit quae
sint arborum genera. Nam quidam in finibus naturales
qualescumque arbores intactas finales observant: quidam
cunctis excisis arborum generibus unum tantum genus
in finibus relinquunt, quo manifestius apparea<n>t finales.
Alii diversas hoc animo serunt, ut materiae differentia
argumento sit: quidam ex conventione in ipsis finibus
commune<s> serunt. Aliqui privatim intra suum solum
in extremis finibus ponunt; et, ut supra diximus, diversa
arborum genera: alicubi enim pinos invenimus, alicubi
cypressos, alibi fraxinos aut ulmos aut populos quaeque
alia ipsis possessoribus placuerunt. Et si inter culta in
finibus aut prope fines, disponuntur spissi[orib]us et
disconvenientes ordinibus arbustorum, si tamen arbusta
sint. Quae si communes sunt, semper utrimque intactas
quidam servant, quidam durantibus stirpibus earum summas
frondes ac virgulta communiter caedunt. Si propri[a>e
alterius partis sint, ut domino libuit aut caedit
aut remittit: ex quibus tamen saepe et materia<m> deiciunt
et alias substituunt. Hoc etiam in communibus
arboribus saepe accidit: si enim utrisque possessoribus
conveniat, ut finales arbores deiciant aut ut pretio taxent
aut alterna sibi sorte habeant substituantque in deiectarum
locum alias, aut si nihil placuerit substitu[t]i, differentiae
[ae]qualitatum indicio erunt.
Si vero notatae arbores in regionibus finales observabuntur,
intuendae sunt notae. Si enim communes sint
mediae, utrimque notatae per totas esse debebunt. Si
partium frondes spectant in alios fines, plagis, id est
latis cicatricibus, signatae inveniri debent, ut intellegantur
eorum esse dominorum, in quas partes integrae e[run]t
intactae reservabuntur. Signantur autem utrimque, id est
ex utraque possessione, intra pedes quinos, ut legis Mamiliae
commemorationem habeant. In versuris quae notatae
sunt, aut decus in eis inveniuntur aut gammae, ut
manifestum sit, versura<s> suis signis observari debere.
Quidam satis putant omissas intactasque pati crescere,
si magnitudine ceteras superent. De qua argumentum
capere quaestui ducimus: <si> ceterae dissimiles sunt,
videtur aliquod his testimonium per eas praestari.
Praeterea sive in cultis sive in silvosis et in incultis
locis agatur, respiciendum erit, utrum hae quae finales
videbuntur arbores habeant in alterutra[m] parte[s] similes,
an utrimque tales habeant. Vna re videbuntur,
si notatae sint. Si vero altera pars habet, quo loco deficient,
ibi fines videbuntur esse: hae autem ipsae eius
partis videbuntur esse [finales], in qua similes eis erunt.
Si neutra parte illis aliae similes et illae solae videantur,
finales communesque esse videbuntur. Si autem, ut saepe
fit, unus possessor diversum utrisque partibus genus arborum
per omnem finium suorum ambitum posuerit, ut
inter alios agros quo[s]que confines sibi, non solum
inter eum cum quo controversia erit, finem faciat, diligenti
cura videndum erit, ne proprias alterius arbores
partis communes suspicemur. Quidam tamen quotiens
circa extremos fines suos alicuius generis arbores disponunt,
quae significanter differentes ab ceteris possint
extremos fines demonstrare, incidunt per errorem [enim]
intra vicinorum fines. De qua re diligentius aspiciendum
erit, ut possessores suos fines teneant, ne alienos
lacessiant.
Viae autem si finem faciunt, adtendendum erit quales
viae et quomodo. Nam et saepe incidunt in finibus, et
saepe trans viam aliquas possessores particulas habent.
Quaedam ergo viae aliquando fines transeunt possessionum.
quarum tamen non omnium una eademque est condicio.
nam sunt viae publicae [regales], quae publice
muniuntur et auctorum nomina optinent. Nam et curatores
accipiunt, et per redemptores muniuntur. Nam et
in quarundam tutela<m> a possessoribus per tempora
summa certa exigitur. Vicinales autem [viae], de publicis
quae devertuntur in agris et saepe ipsae ad alteras
publicas perveniunt, aliter muniuntur, per pagos, id est
per magistros pagorum, qui operas a possessoribus ad
eas tuendas exigere soliti sunt. Aut, ut comperimus, uni
cuique possessori per singulos agros certa spatia adsignantur,
quae suis inpensis tueantur. Etiam titulos
finitis spatiis positos habent, qui indicent, cuius agri
quis dominus quod spatium tueatur. Ad omnes autem
agros semper iter liberum est. Nam aliquando deficientibus
vicinalibus viis per agros alienos iter praestatur.
Qui<dam> etiam conveniunt specialiter uti servitutem
praestent his agris, ad quos necesse habent transmittere
per suum. Nam et his verbis conprehenditur ITA VT
OPTIMVS MAXIMVSQVE EST. Nam et aquarum ductus
solent per alienos agros iure transmittere. Itaque, ut
diximus, viae saepe necessario per alienos agros transeunt;
quae non universo populo itinera praestari videntur,
sed eis ad quorum agros per eas vias pervenire necesse
est. Hae[c] ergo de vicinalibus solent nasci. Nam
et communes viae [quae] ex vicinalibus nascuntur; quae
aliquando inter binos possessores in extremis finibus,
pari utri<m>que modo sumpto, communique inpensa,
iter praestant. Privatae itaque viae ad finitiones agrorum
non pertinent, sed ad itinera eis praestanda: quae sub
exceptione nominari in emptionibus agrorum solent.
Ergo viae publicae et vicinales et communes in finibus
incidunt: non enim finium causa diriguntur, sed itinerum.
Ita tam fas est finem facere quam et transire viam.
Vepres si finem facient, videndum quales, et <an>
tantum modo in extremis finibus sint, quoniam per neglegentiam
colentium et in mediis agris solent esse vepres;
et [ut] an manu satae sint. Nam etsi regio quaedam virgulta
non habeat, quae tutelam vineis aut hortis praestent,
adferuntur ex peregrinis regionibus et seruntur. Et arbores
in vepribus solent ante missae inveniri.
Si fossis fines observabuntur, inspiciendum utique
<i>n om[i]nibus, regionum quae sit consuetudo, et videndum
quales fossae, ne, siquis agrorum siccandorum
causa fossas fecerit, finales esse videantur. Nam et intellegi
potest aliquando ex ipsarum fossarum positione,
utrum propriae an finales sint, quoniam transversae
quaedam aut obliquae a finibus recedunt. Ita ut supra
dictum est, ex ipsorum locorum necessitate et ex ipsorum
positione colligi debebit, quae sint finales. Aliae tamen
quae finales sunt, cum videntur esse communes, inspiciendum
erit an ita sit. Nam quidam in extremis finibus
in solo suo faciunt fossas et ex superioribus vicinisque
agris defluentes aquas excipiunt, ne inferiores terrae
laborent. Ita quod in solo suo quis fecerit, non statim
communes sed circa fines esse videbuntur. Respiciendum
<hoc> quoque erit. Nam et in aliis lateribus similiter
fines observabuntur. Sed et proprias qui faciunt ad expediendas
aquas, aliquid soli sui extra fossam solent
relinquere. Aliquando etiam terminos extra fossam positos
invenimus, qui et ipsas fossas et soli relicti partes
decernant cuius domini sint. Quidam vero etiam arbores
ante missas finales extra fossas habent, et in controversiam
saepe deducuntur, quod credatur fossas finem
facere debere. Propter quod, sicut in aliis generibus
finitionum, sic et in hoc quoque consuetudines regionum
intuendae erunt. Etenim dum terminis aut arboribus
fines observari consuetudo sit, non oportere fossas,
quae prope fines erunt, finales observari; si vero substructionibus
et maceriis finientur agri, videre quales
substructiones et maceriae, quoniam quidam congestionibus
lapidum, ripis, substructionibus terras, ne dilabantur,
excipiunt. Ita si ad tutelam terrarum extruantur, videndum
an et finitiones praestare debeant. Nam quidam
transversas et obliquas macerias ripis substructionibus
factas volunt videri finales. Quod ex ipsa facie aliquando
intellegitur, si [enim] proprias quis faciat in terris suis
ad sustinendos servandosque agros suos, non posse eos
esse finales; nam quaedam, quae fines praestant, maiori
opere extructae inveniuntur quam eae, quae privatae sunt.
Nihilo minus et in hoc genere finitionum consuetudines
regionum intuendae erunt. Sed et ex ipsorum locorum
<qualitate> aliquando aliquid colligi potest. Si enim non expetent
terrae, quarum sustinendarum causa videatur maceria
esse facta, poterit finalis videri. Sed in planis locis
si saxuosus sit ager, repurgatur, et ex congestione maceriae
fiunt. Ita et ex ipsius loci qualitate aliquid colligi
potest. Si enim non sit ager saxuosus, cuius repurgandi
causa congestio in speciem maceriae facta videatur, poterit
videri finalis. Ergo, ut saepe diximus, quaedam ex consuetudine
regionum, quaedam ex natura loci colligi
possunt.
Nam et de fossis idem sentimus. Si enim non sit necessitas
agri siccandi nec in vicinis fossae inveniantur,
possunt videri finales, non intervenientibus querellis,
quibus ambigatur, secundum regionum consuetudinem
esse finales. Sed si in regione non sit consuetudo fossis
finem observari, ea ergo, quae quasi novum exemplum
afferre videbuntur, intuendum utrum ex necessitate loci
agros siccent an finem praestent.
Maceriae quoque, et quae ex congestione lapidum fiunt
et quae manu instruuntur, non semper aut terrarum
excipiendarum causa aut repurgandi agri aut finem
praestandi fiunt. Aliquando enim per magnum spatium
aut vivaria aut pomaria aut vineas aut oliveta aut arbusta
maceriis supra dictis includunt et ab incursionibus
bestiarum defendunt. Ita diligenter omnia exquiri
debebunt, ne qua ratione fallamur.
Rivis si fines observabuntur, qui non semper singulorum
agrorum extremitates ambire possunt, sed per aliquod
spatium lateribus quibusdam possessionum finem
praestare, intuendum erit an sit consuetudo ultro citroque
rivorum aliquas partes agrorum possideri ab his, qui
trans rivum contrarios agros habebunt. Quidam enim rivi
ab origine, id est a capite, donec in mari defluant, fines
possessionibus praestant, quidam vero ultro citroque
transmittunt possessores. Quod ipsud requirendum erit
an[quod] in consuetudine regionum sit. Comperimus enim
quibusdam locis per omnem tractum rivi finem aliquas
particulas agrorum ab eis, qui econtrarios trans rivum
habent agros, emptas iunctasque eis agris, qui rivo finirentur.
quod ipsud non debet nocere exemplo, quoniam
emptae particulae aliis agris iungantur. Ita transeundi
rivi non debet haec condicio confundere possessores.
Quod etiam in fossarum condicione evenire potest, itemque
viarum.
Rivus autem quotiens finem facit, appellatur RIVO
RECTO [curvoque]. Qui si alicuius terras minutatim ex
alia parte abstrahat et alii contrario relinquat, quod vocant
abluvionem et alluvionem, repetitio finium ha<u>d
datur: inducit enim necessitatem riparum tuendarum.
Quod iuste videtur prospectum, ut terrae possessoribus
salvae sint, etiam publicae utilitatis causa. Quod <si>
vi[m] tempestatum rivi torrentes subito alveum cursu[m>que
mutent, iustum, ut nostra fert opinio, erit ut
alvei veteris fines suos quisque obtineat.
In aliquibus regionibus ita fines inter possessores ordinati
sunt, ut rigores durent per longum tractum; incidentesque
in viis aut rivis aut in <sub>structionibus
aut rigoribus aliisque finitionum generibus deficient supra
dicti rigores: inde in quo inciderint genere fines observabuntur,
donec et illud ipsud genus aliquo[d] incidat, quo
finiantur agri. Ergo et rigores et viae et rivi et substructiones
alii aliis incidentibus inter se invicem succedunt.
Nam et in ipsis generibus sicubi coxae sunt, terminos
invenimus frequenter. Sed et petras naturales, quae in
finibus incidunt, saepe notatas invenimus.
Omnia autem finitionum genera, quae in occupatoriis
agris videntur inveniri posse, in quaestoriis et divisis et
assignatis agris frequenter inveniuntur, quoniam emendo
vendendoque aut cambiando mut<u>andoque similia finitionum
genera inveniri possunt. Sed et unius agri extremitas
potest multis finiri generibus, cum ex uno latere
finiatur terminis, ex alio arboribus, <ex> alio supercilio,
ex alio rivo, quaeque alia observabilia in finibus sunt.
Ita non uno genere, quasi lege data, fines observabuntur.
Quae etiam in omnibus agrorum condicionibus evenire
possunt.
Illud vero invenimus aliquibus locis, ut inter arva vicini
argvantur confundere fines eoque usque aratrum perducere,
ut in finibus solidum marginem non relinquant,
quo discerni possint fines.
Sed et in vineis aliisque culturarum generibus simile
quid inveniatur. Si enim duo possessores extremis finibus
vi<ne>as habent, cum fodiunt, finem solidum relinquunt.
nam et signa defodiunt [propter quaestorios
agros].
Praeterea et in multis regionibus comperimus quosdam
possessores non continuas habere terras, sed particulas
quasdam in diversis locis, intervenientibus compluri[m]um
possessionibus; propter quod etiam complures
vicinales viae sint, ut unus quisque possit ad particulas
suas iure pervenire. Sed et de viarum condicionibus locuti
sumus. Quorundam agri servitutem possessoribus
ad particulas suas eundi redeundique praestant. Quorundam
etiam vicinorum aliquas silvas quasi publicas, immo
proprias quasi vicinorum, esse comperimus, nec quemquam
in eis caedendi pascendique ius habere nisi vicinos
quorum sint; ad quas itinera saepe, ut supra diximus,
per alienos agros dantur.
|