|
This text comes from an unknown edition.
Divisi et assignati agri <non> unius sunt condicionis.
Nam et dividuntur sine assignatione et redduntur sine
divisione. Dividuntur ergo agri limitibus institutis per
centurias, assignantur viritim nominibus.
Ergo agrorum divisorum, qui institutis limitibus divisi
sunt, formae varias appellationes accipiunt. Quidam
<in> arbore<i>s tabulis, alii in aenis, alii in membr<an>is
scripserunt. Et quamvis una res sit forma, alii dicunt
perticam, alii centuriationem, alii metationem, alii
limitationem, alii cancellationem, alii typon, quod, ut
supra diximus, una res est, forma. Quidam formas, quorum
mentio habita est, in aere scalpserunt, id est in
aereis tabulis scripserunt. Hi tamen quidquid instituerunt
curandum erit ut fide aestimetur, nequis voluntario finem
proferat <aut> illa tantum fides videatur, quae aereis
tabulis manifestata est. Quod si quis contra dicat, sanctuarium
Caesaris respici solet. Omnium enim agrorum
et divisorum et assignatorum formas, sed et divisionum
et <assignationum> commentarios, et principatus in sanctuario
habet. Qualescumque enim formae fuerint, si ambigatur
de earum fide, ad sanctuarium principis revertendum
erit.
Causam autem dividendorum agrorum bella fecerunt.
Captus enim ager ex hoste victori militi veteranoque
[est] assignatus hostibus pulsis aequalis in modo manipuli
datus est. Nec tamen omnibus personis victis ablati
sunt agri; nam quorundam dignitas aut gratia aut amicitia
victorem ducem movit, ut ei<s> concederet agros
suos. Itaque limitibus actis cum centuriae eximerentur,
eorum, quorum nomina continent, agri notabantur, quantum
in quaque centuria haberent. Inscriptiones itaque
in centuriis sunt tales: DEXTRA aut SINISTRA DECIMANVM
TOTVM, VLTRA CITRA[q]ue CARDINEM TOTVM
ASSIGNATVM ILLI TANTVM; inde suscriptum est nomen,
cui concessum est, inscriptione tali, REDDITVM ILLI TANTVM.
praeterea scriptum est et REDDITVM ET COMMVTATVM
PRO SVO. Quod ideo fit, quoniam particulas
quasdam agrorum in diversis locis habentes duo, quibus
agri reddebantur, ut continuam possessionem haberent,
modum pro modo secundum bonitatem taxabant; et in
locum eius, quod in diverso erat, maiorem partem accepit
itaque, sicut supra diximus, qui hanc inscriptionem accepit,
id est REDDITVM COMMVTATVM PRO SVO.
Inscriptiones ergo diligenti cura intuendae erunt, ut
sciamus quantum dati assignati si[n]t, quantum redditi,
et quantum commutati, qua computatione facta quanto
minus fuerit, quam centuriae modus esse debet, subsecivum
vocatur. Subsecivorum vero genera sunt duo.
Vnum est quod a subsecante linea mensura<e> quadratum
excedet. Alterum est autem quod subsecante assignationes
linea[e] etiam in mediis centuriis relinquetur.
Evenit hoc autem ideo, quoniam militi veteranoque cultura
assignatur: si quid e<ni>m amari et incerti soli est,
id assignatione non datur.
Inscriptiones in centuriis frequenter invenimus tales,
DATVM ASSIGNATVM singulis personis certum modum,
aliquando vero compluribus unum modum. De qua re
diligenter inquirendum erit, utrum aequaliter modus ille
pluribus ascriptus divi<di> deb<e>at, an aliquibus personis
et alicui plus debeatur. Non enim omnibus aequaliter
datus, sed et secundum <gradum> militiae et modus
est datus. Manipulus ergo singulas acceptas accipient,
aliqui gradus singulas et dimidias, aliqui binas. Pluribus
ergo, ut supra diximus, personis <in>aequaliter assignatur
modus. Sed nec singulis acceptis modi[s] per omnes
regiones aequalitas est; nam secundum bonitatem agrorum
computatione facta acceptas partiti sunt: melioris
itaque agri minorem modum acceperunt.
Ergo acceptiones in centuriis, ut coeperamus, explicandae
sunt. Diximus enim DATVM ASSIGNATVM compluribus
aliquando unum modum adscribi; sed et REDDITVM
SVVM aliquando pluribus personis unus modus
adscribitur. Quae an aliquando aliter partiri debeant,
inde colligere poterimus, ut respiciamus professiones:
si enim quibus agri sui reddantur, iussi professi
sunt, quantum modum quoque loco possiderent.
Praeterea invenimus suscriptiones tales, <ut> DATVM
ASSIGNATVM adscriptum sit, subiectum REDDITVM SVVM
uni aut duobus pluribus[q]ue personis, e[s]t modus nullus
adscriptus; quod, <ut> nostra fert opinio, quod datum
assignatum, computatum sit: reliquum quidquid erit ex
centuria, eius eorumve erit, quorum nomina sine modo
inveniuntur. Aliquando integras plenasque centurias binas
pluresve continuas uni nomini redditas invenimus; ex
quo intellegitur REDDITVM SVVM, LATI FVNDI: <hi> per
continuationem servantur centuriis.
Inscribuntur quaedam EXCEPTA, quae aut sibi reservavit
auctor divisionis et assignationis, aut alii concessit.
Inscribuntur et COMPASCVA; quod est genus quasi subsecivorum
sive loca, quae proximi quique vicini, id est
qui ea contingunt, pascua illud vero auctores
divisionis assignationisque leges quasdam colonis describunt,
ut qui agri delubris sepulchrisve publicisque
solis, itinera viae actus ambitus ductusque aquarum, quae
publicis utilitatibus servierint ad id usque tempus, quo
agri divisiones fierent, in eadem condicione essent, qua
ante fuerant, nec quicquam utilitatibus publicis derogaverunt.
In quibusdam regionibus fluminum modus assignationi
cessit, in quibusdam vero tamquam subsecivus relictus
est, aliis autem exceptus inscriptumque FLVMINI ILLI
TANTVM. Vt in Pisaurensi comperimus DATVM ASSIGNATVMQVE
ut VETERANO, deinde REDDITVM SVVM VETERI
POSSESSORI, FLVMINI PISAVRO TANTVM, IN QVO ALVEVS;
deinceps et ultra ripas utrimque aliquando adscriptum
modum per omnes centurias, per quas id flumen
decurret. Quod factum auctor divisionis assignationisque
iustissime prospexit: subitis enim violentisque
imbribus excedens ripas defluet, quo<a>d etiam ultra
modum sibi adscriptum egrediatur vicinorumque vexet
terras. Cum ergo possessores hoc incommodum patiantur
adsiduitate tempestatum, contentoque flumine alveo ripisque
suis aequum videatur iniuriam passos subsequi
terras usque ad alveum fluminis, has tamen terras Pisaurenses
publice vendiderunt, quas credendum est proximos
quosque contingentes eas emisse vicinos.
Limitum quoque modus in quibusdam regionibus per
amplum spatium exceptus est, in quibusdam vero modo
assignationis cessit. Ergo centuriae limitibus clausae, qui
a limit<ation>ibus excipiuntur: a[d] praescripta lege latitudine
<enim> actae incipiant mensurae oportet [et] centuriarum;
in his quibus non excipiuntur [ad praescripta
lege latitudinis], ab linea mensurali per limitem omnis
modus in mensuram centuriae cadit. Qui tamen, ut supra
diximus, semper [in] itineribus <et> mensuris agendis pervii
oportet ut sint. Spatium autem, intra quod sors solum
versari debeat, quasi dignationes dat: decimano vero et
cardini maximis maximus latitudinis modus praescribi
debet, deinde quintam quamque centuriam includenti per
decimanos cardinesque; <qui> cum viginti et quinque centurias
includant, saltus appellatur. Quibusdam regionibus,
cum in ipsis incidant villis, portas domini villarum faciunt
ianuasque inponunt et servos huic negotio ad transmittendum
populum applicant, quoniam utilissimum iter
populo servari debeat. Datur autem via a possessoribus,
ut limites occurrent; hac tamen condicione, ut si <v>illae
in limitibus positae sint, id est limites in quibus incidunt,
<red>dant per agros suos iter populo, dum non
deterius quam per <v>illas transeant. Sed quaedam ita
positae sunt, ut quantumcumque de limite deflectere velint,
incommodum iter patiantur: ita necessario per ipsas
transeunt villas. Limitem autem non puto quemquam
occupare debere colendo, ut per agrum iter reddere mallet:
alioquin deflexus illi, qui de limite detorquentur,
multo maiorem occupant modum.
Centuriae autem non per omnes regiones ducenta iugera
obtinent: in quibusdam ducentena dena invenimus,
in quibusdam ducentena quadragena. Ita diligenti cura
et haec erunt respicienda, quoniam et limitum non aequale
spatium inter lapides sit oportet, si amplius quam ducentena
iugera centuriae habent. Vt puta si habet centuria
iugera CCXL, si<n>t oportet per decimanum aut
cardinem ab lapide ad lapidem actus XXIIII, et per alterum
limitem actus XX: [aut] tot enim actus, quorum
numeros per decimanum ac per cardinem datos inter
se multiplica<n>t[os], facient CCCCLXXX. Itaque diligenter
id scrutandum, quanta per decimanum et quanta
per cardinem spatia inter lapides observari debeant.
Comperimus in quibusdam perticis cum centuria<e> ducenta
iugera haberent, non viginti actus aequaliter per
limites inter lapides datos: in Beneventano actus viginti
quinque per decimanos, et actus sedecim per cardines;
qua mensura iugera ducenta quidem includuntur, centuriae
quadratae non exprimuntur.
Illud praeterea comperimus, deficiente numero militum
veteranorum agro qui territorio eius loci continetur,
in quo veterani milites deducebantur, sumptos agros ex
vicinis territoriis divisisse et assignasse; horum etiam
agrorum, qui ex vicinis populis sumpti sunt, proprias
factas esse formas. Id est suis limitibus quaeque regio
divisa est, et non ab uno puncto omnes limites [f]acti
sunt, sed, ut supra dictum est, sua<m> quaeque regio
formam habet. Quae singulae praefecturae appellantur
ideo, quoniam singularum regionum divisioni alios praefe[ce>runt,
vel ex eo quod in diversis regionibus magistratus
coloniarum iuris dictionem mittere soliti sunt.
Ac tamen omnes quarum coloniarum cives acceperunt,
eius perticae appellabuntur: ergo praefectura illa dicitur,
cuius territorio ager sumptus fuerit, pertica illa
tamquam colonia, ubi civis deductus fuerit. Nec tamen
semper universa territoria, quotiens ager coloniae defecit,
vicinis auferuntur, sed solum quod assignare necesse
fuit; quod ipsum legis praescriptio declarat. Aliquando
vero in limitat<ionib>us <si> ager etiam ex vicinis territoriis
sumptus non suffecisset, et auctor divisionis assignationisque
quosdam cives coloni<i>s dare velit <et>
agros eis assignare, voluntate<m> sua<m> edicit commentariis
aut in formis extra limitationem, MONTE ILLO,
PAGO ILLO, ILLI IVGERA TOT, aut ILLI AGRVM ILLVM,
QVI FVIT ILLIVS. Hoc ergo genus fuit assignationis sine
divisione; quoniam, ut supra dictum est, agri dividuntur
limitibus structis per centurias, assignantur viritim nominibus.
sunt vero divisi nec assignati, ut etiam in aliquibus
regionibus comperimus, quibus, ut supra diximus,
redditi sunt agri: iussi professi sunt quantum quoque
loco possiderent. Aliquibus vero ita contigit, ut iussi
aestimatione facta profiterentur; quibus secundum aestimationem
pecunia data est, pulsique agris suis sunt,
veteranusque victor eo deductus est.
Illud vero quod saepe respicimus, quod similitudines
culturarum comparemus, potest quidem fieri ut similis
convenientisque culturae etsi <sit> una facies, plures
tamen domini. Nam cum pulsi essent populi potestatique
locupletiorum fuissent lati fundi, qui unius ager
fuisse[n]t, pluribus personis hic divisus et assignatus est.
Ita quamvis ille habuerit culturae faciem, quem plures
domini acceperunt, erit quidem inter plures similis facies;
tamen quisque suum secundum acceptas habere
debebit. Item contrario evenit, ut quod pluribus assignatum
est ad unum perveniat dominum, et quam<vis> dissimiles
sint culturae, ut etiam finitiones appareant quae
erant inter eos, id est quibus assignati erant agri, tamen
[quoniam], ut saepe invenimus, uni foco territoria compluri[m]um
acceptarum adtribuantur. Nihil ergo nocere
debebunt varietates et dissimilitudines culturarum; ex
quibus, ut nostra fert opinio, nascuntur saepe controversiae:
et aes respicitur, id est quas quique acceptas
defendant, quibusque personis redditum aut commutatum
sit pro suo.
Saepe etiam unius eiusdemque nominis duo domini
acceptam sibi defendunt. Quae res quamvis sit confusa,
tamen modus minor in possessione maiorem modum sequitur.
aliquando autem monumenta eorum, quibus assignati
sunt agri, aut vocabula villarum agrorumque
quamvis iusta videntur, tamen, ut supra et saepe commemoravimus,
potuerunt aliquando aliqui aliquem numerum,
id est aliquantas particulas, remisisse aut vendidisse.
Evenit aliquando, ut in Nolano comperimus, idem,
quom divisio non ab uno puncto concessit, sed ex diversis
limitibus, qui oblique inter se concurrunt. Ergo
videndum est qua significantia linearum regio dinosci
possit, ut intellegi possit DEXTRA aut SINISTRA DECIMANVM
DEXTERIOREM aut DEXTRA aut SINISTRA DECIMANVM
SINISTERIOREM.
Praeterea dicitur et 'aes miscellum'. Ita eveni[un]t
ut qui a divo Iulio deducti erant, temporibus Augusti
militiam repetissent; consumptisque bellis victores terras
suas repetierunt; in locum tamen defunctorum alii agros
acceperunt. Ex quo fit ut his centuriis inveniantur et
eorum nomina, qui deducti erant, et eorum, qui postea
in locum successerunt. Quod tamen hac suspicione nos
invenimus sic <esse>. Cum data assignata nos computaremus
et excederent centuriae modum, reversi ad originem
primam assignationis invenimus postea adiecta
esse nomina in hac condicione, qua supra opinati sumus.
Subsecivorum mentio repetenda est. Auctores enim
divisionis assignationisque aliquando subseciva re<bu>s
publicis coloniarum concesserunt: aliquando in condicione
illorum remanserunt. Quae quidam, id est coloni,
sibi donata vendiderunt, aliqui vectigalibus proximis
quibusque adscripserunt, alii per singula lustra locare
soliti per mancipes reditus percipiunt, alii in plures annos.
quae ex monumentis publicis cognosci possunt.
Collegia sacerdotum itemque virgines habent agros
et territoria quaedam etiam determinata et quaedam aliquibus
sacris dedicata, in eis etiam lucos, in quibusdam
etiam aedes templaque. Quos agros quasve territoriorum
formas aliquotiens comperimus extremis finibus conprehensas
sine ulla mensurali linea, modum tamen inesse
scriptum.
Praeterea cum ex aliis territoriis ager sumptus est,
et subseciva et vacuae centuriae, quae in assignationem
non ceciderant, redditae sunt eis, ex quorum territorio
agri sumpti erant. Quae et ipsi aut vendiderunt aut vectigalibus
subiecta habuerunt; sicut et aliarum rerum publicarum
comperimus, ut supra commemoravimus. Non
enim omnis ager centuriatus in assignationem cecidit,
sed et multa vacua relicta sunt. Quorum ea condicio est
quae subsecivorum. De quibus Domitianus finem statuit,
id est possessoribus ea concessit.
Subsecivorum diximus hanc condicionem esse factam,
quod silvae et loca aspera in assignationem non venerunt.
comperimus vero in aliquibus regionibus et pascua
et silvas assignatas esse, adscriptumque in formis ita,
ILLE [ET ILLE TOT] SILVAS ET PASCVA, IVGERA TOT.
Territoria inter civitates, id est inter municipia et
colonias et praefecturas, alia fluminibus finiuntur, alia
summis montium iugis ac divergiis aquarum, alia etiam
lapidibus positis praesignibus, qui a privatorum terminorum
forma differunt; alia[e] etiam inter binas colonias
limitibus perpetuis diriguntur. De quibus, id est territoriis,
si quando quaestio movetur, respiciuntur leges
civi<tati>bus datae, id est coloniis municipiisque et praefecturis.
nam invenimus saepe in publicis instrumentis
significanter descripta territoria: vocabulis enim aliquorum
locorum comprehensis incipiunt ambire territoria.
Illud vero quod compertum est, pluribus municipiis
ita fines datos, ut cum pulsi essent populi, et deducerentur
coloni[ae] in unam aliquam electam civitatem,
multis, ut supra et saepe commemoravimus, erepta sunt
territoria, et divisi sunt complurium municipiorum agri,
et una limitatione comprehensa sunt: facta est pertica
omnis, id est omnium territoriorum, coloniae eius in
quae coloni[a] deducti sunt. Ergo fit ut plura territoria
confusa unam faciem limitationis accipiant. Aliquibus
vero auctores divisionis reliquerunt aliquid agri, id est
quibus abstulerunt, quatenus haberent iuris dictionem:
aliquos intra muros cohibuerunt. Itaque, ut frequenter
iam nimis diximus, leges datae coloniis municipiisque
intuendae erunt, nam et compluribus locis certos dederunt
fines, intra quos iuris dictionem habere deberent.
Cum non potuerit universus ager in assignationem cadere
propter aut asperitatem locorum aut praerupta
montium, quamvis excederent fines lege datos, tamen,
quoniam vacabant, concessi sunt his quorum finibus
sumpti erant, nec tamen iuris dictio concessa est. Saepe
etiam r. P. Ager donatus est. Si quando tamen, ut supra
diximus, quaestio de his moveatur, leges coloniarum ac
municipiorum respiciendae erunt.
Sed et pagi saepe significanter finiuntur: de quibus
non puto quaestionem futuram, quorum territoriorum
ipsi pagi sint, sed quatenus territoria. Quod tamen intellegi
potest vel ex hoc, magistri pagorum quod pagos
lustrare soliti sunt, uti trahamus quatenus lustrarent.
Si vero de ipsis pagis quaestionem quis moveat, amplae
rei negotium movebitur. Respiciendum tamen, ut saepe
diximus, <a> quibus ex utrimque locantur. Nam et quotiens
militi praetereunti aliive cui comitatui annona
publica praestanda est, si ligna aut stramenta deportanda,
quaerendum quae civitates quibus pagis huius
modi munera praebere solitae sint. Praeterea et regiones
solent etiam diversa sacra facere: ita videndum erit,
qualiter pagi[s] sacra faciant.
Gracchanorum et Syllanorum limitationum mentio
habenda est. In quibusdam etiam regionibus, ut opinamur,
isdem lapidibus limitibusque manentibus post
assignationes posteriores, duces facti sunt. Quibusdam
autem, limitibus institutis, alii lapides sunt positi, etiam
eis manentibus, quos Gracchani aut Syllani posuerunt.
De qua re diligenter intuendum erit, ut eos lapides eosque
limites comprehendamus, qui postremo per auctores
divisionis positi sunt.
Praeterea cum auctores assignationis divisionisque,
non sufficientibus agris coloniarum, quos ex vicinis
territoriis sumpsissent, et assignaverunt quidem futuris
civibus coloniarum, sed iuris dictio eis agris, qui assignati
sunt, penes eos remansit, ex quorum territorio
sumpti erant. Quod ipsud diligenter intuendum erit et
leges respiciendae.
|