|
Frontini Strategemata |
|
||
LIBER I Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorum eius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satisfecisse visus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum facta, quae a Graecis una STRATEGEMATON appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne de eventu trepidet inventionis suae, qui probatis eam experimentis comparabit. Illud neque ignoro neque infitior, et rerum gestarum scriptores indagine operis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribus exemplorum, quidquid insigne aliquo modo fuit, traditum. Sed, ut opinor, occupatis velocitate consuli debet. Longum est enim singula et sparsa per immensum corpus historiarum persequi, et hi, qui notabilia excerpserunt, ipso velut acervo rerum confuderunt legentem. Nostra sedulitas impendet operam, ut, quemadmodum res poscet, ipsum quod exigitur quasi ad interrogatum exhibeat. Circumspectis enim generibus, praeparavi opportuna exemplorum veluti consilia. Quo magis autem discreta ad rerum varietatem apte collocarentur, in tres libros ea diduximus. In primo erunt exempla, quae competant proelio nondum commisso; in secundo, quae ad proelium et confectam pacationem pertineant; tertius inferendae solvendaeque obsidioni habebit STRATEGEMATA; quibus deinceps generibus suas species attribui. Huic labori non iniuste veniam paciscar, ne me pro incurioso reprehendat, qui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. Quis enim ad percensenda omnia monumenta, quae utraque lingua tradita sunt, sufficiat? at multa et transire mihi ipse permisi. Quod me non sine causa fecisse scient, qui aliorum libros eadem promittentium legerint. Verum facile erit sub quaque specie suggerere. Nam cum hoc opus, sicut cetera, usus potius aliorum quam meae commendationis causa aggressus sim, adiuvari me ab his, qui aliquid illi astruent, non argui credam. Si qui erunt, quibus volumina haec cordi sint, meminerint STRATEGICON et STRATEGEMATON perquam similem naturam discernere. Namque omnia, quae a duce provide, utiliter, magnifice, constanter fiunt, STRATEGICA habebuntur, si in specie eorum sunt, STRATEGEMATA. Horum propria vis in arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quam opprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque illustris exstiterit effectus, ut factorum ita dictorum exempla posuimus.
Species eorum, quae instruant ducem in his, quae ante proelium gerenda
sunt:
DE OCCULTANDIS CONSILIIS Himilco dux Poenorum, ut in Siciliam inopinatus appelleret classem, non pronuntiavit, quo proficisceretur, sed tabellas, in quibus scriptum erat, quam partem peti vellet, universis gubernatoribus dedit signatas praecepitque, ne quis legeret nisi vi tempestatis a cursu praetoriae navis abductus. C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit: ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa baculo ut servum castigavit. Tarquinius Superbus pater, principes Gabinorum interficiendos arbitratus, quia hoc nemini volebat commissum, nihil nuntio respondit, qui ad eum a filio erat missus; tantum virga eminentia papaverum capita, cum forte in horto ambularet, decussit. Nuntius sine responso reversus renuntiavit adulescenti Tarquinio, quid agentem patrem vidisset; ille intellexit idem esse eminentibus faciendum. C. Caesar, quod suspectam habebat Aegyptiorum fidem, per speciem securitatis inspectioni urbis atque operum ac simul licentioribus conviviis deditus, videri voluit captum se gratia locorum ad mores Alexandrinos vitamque deficere[t]: atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidiis occupavit Aegyptum. Ventidius Parthico bello adversus Pacorum regem, non ignarus Pharnaeum quendam, natione Cyrrhestem, ex his qui socii videbantur, omnia quae apud ipsos agerentur nuntiare Parthis, perfidiam barbari ad utilitates suas convertit. Nam quae maxime fieri cupiebat, ea vereri se ne acciderent, quae timebat, ea ut evenirent optare simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi ante transirent Euphraten, quam sibi supervenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat, studiose cum proditore egit, uti sollemni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traicerent exercitum, qua et brevissimum iter est et <d>emisso alveo Euphrates decurrit: namque si illa venirent, asseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendos sagittarios, omnia autem vereri, si se infra <per> patentis campos proiecissent. Inducti hac affirmatione barbari inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum dumque fusiores ripas et ob hoc operosiores ponte[s] iungunt instrumentaque moliuntur, quadraginta amplius dies impenderunt: quo spatio Ventidius ad contrahendas usus est copias eisque triduo, antequam Parthus adveniret, receptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit. Mithridates, circumvallante Pompeio, fugam in proximum diem moliens, huius consilii obscurandi causa latius et usque ad applicitas hosti valles pabulatus, colloquia quoque cum pluribus avertendae suspicionis causa in posterum constituit, ignes etiam frequentiores per tota castra fieri iussit: secunda deinde vigilia praeter ipsa hostium castra agmen eduxit. Imperator Caesar Domitianus Augustus Germanicus, cum Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere nec ignoraret maiore bellum molitione inituros, si adventum tanti ducis praesensissent, profectioni[s] suae census obtexuit Galliarum: sub quibus inopinato bello affusus contusa immanium ferocia nationum provinciis consuluit. Claudius Nero, cum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum fuerat, parum fidenti viribus quae sub ipso erant, adiungere neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem milia fortissimorum militum elegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem stationes vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent, eadem facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relictorum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detractaturo pugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium duplicatis aggressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem: ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio alterum celavit, alterum oppressit.
Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos
iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent,
respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et
pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit;
et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit
falsum
L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset
occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens,
tamquam circuitu maiore hostem aggressurus, converso agmine ignarum
rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.
Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus
esset, "tunicam meam, si eloqui posset", inquit, "comburerem."
M. Licinius Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus
esset, respondit: "Vereris, ne tubam non exaudias?"
Q. Fabius Maximus bello Etrusco, cum adhuc incognitae forent
Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem,
peritum linguae Etruscae, iussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvam,
intemptatam ante militi nostro: quod is adeo prudenter atque industrie
fecit, ut transgressus silvam Umbros Camertes, cum animadvertisset non
alienos nomini Romano, ad societatem compulerit.
Carthaginienses, cum animadvertissent Alexandri ita magnas opes,
ut Africae quoque immineret, unum ex civibus, virum acrem nomine
Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique
studio in amicitiam eius pervenire: qua is potitus consilia eius nota civibus
suis faciebat.
Idem Carthaginienses miserunt, qui per speciem legatorum longo
tempore Romae morarentur exciperentque consilia nostrorum.
M. Cato in Hispania, quia ad hostium consilia alia via pervenire non
potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium
raptumque unum ex his in castra perferre incolumem: tortus ille omnia
suorum arcana confessus est.
C. Marius consul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorum
et Ligurum fidem litteras eis misit, quarum pars prior praeceperat,
ne interiores, quae praesignatae erant, ante certum tempus aperirentur:
easdem postea ante praestitutum diem repetiit et, quia resignatas reppererat,
intellexit hostilia agitari.
[Est et aliud explorandi genus, quo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorio
per se provident, sicut]
Aemilius Paulus consul, bello Etrusco apud oppidum Vetuloniam
demissurus exercitum in planitiem, contemplatus procul avium multitudinem
citatiore volatu ex silva consurrexisse, intellexit aliquid illic insidiarum
latere, quod et turbatae aves et plures simul evolaverant. Praemissis
igitur exploratoribus comperit decem milia Boiorum excipiendo ibi Romanorum
agmini imminere, eaque alio quam exspectabatur latere missis legionibus
circumfudit.
Similiter Tisamenus, Orestis filius, cum audisset iugum ab hostibus
natura munitum teneri, praemisit sciscitaturos, quid rei foret; ac referentibus
eis non esse verum, quod opinaretur, ingressus iter, ubi vidit ex suspecto
iugo magnam vim avium simul evolasse neque omnino residere,
arbitratus latere illic agmen hostium: itaque circumducto exercitu elusit
insidiatores.
Hasdrubal, frater Hannibalis, iunctum Livii et Neronis exercitum,
quamquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent, intellexit, quod ab
itinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominum, ut ex via, corpora.
C. Caesar bello civili, cum veteranum exercitum haberet, hostium autem
tironem esse sciret, acie semper decertare studuit.
Fabius Maximus adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem,
recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit
Cunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit.
Byzantii adversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantes,
omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt assecutique
sunt, ut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet.
Hasdrubal, Gisgonis filius, secundo Punico bello in Hispania victum
exercitum, cum P. Scipio instaret, per urbes divisit: ita factum est, ut
Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hiberna
suos reduceret.
Themistocles adventante Xerxe, quia neque proelio pedestri neque
tutelae finium neque obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit
eis liberos et coniuges in Tro<e>zena et in alias amendandi relictoque oppido
statum belli ad navale proelium transferendi.
Idem fecit in eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios.
Scipio, manente in Italia Hannibale, transmisso in Africam exercitu
necessitatem Carthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem: sic a
domesticis finibus <in> hostile<s> transtulit bellum.
Athenienses, cum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii communissent
et frequentius vexarentur, classem, quae Peloponensum infestare[n]t,
miserunt consecutique sunt, ut exercitus Lacedaemoniorum, qui
Deceliae erat, revocaretur.
Imperator Caesar Domitianus Augustus, cum Germani more suo e
saltibus et obscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressum
in profunda silvarum haberent, limitibus per centum viginti
milia passuum actis non mutavit tantum statum belli, sed et subiecit dicioni
suae hostes, quorum refugia nudaverat.
Agesilaus Lacedaemonius, cum praeda onustus ex Phrygia rediret
insequerenturque hostes et ad locorum opportunitatem lacesserent agmen
eius, ordinem captivorum ab utroque latere exercitus sui explicuit: quibus
dum parcitur ab hoste, spatium transeundi habuerunt Lacedaemonii.
Idem, tenentibus angustias Thebanis, per quas transeundum habebat,
flexit iter, quasi Thebas contenderet: exterritis Thebanis digressisque ad
tutanda moenia repetitum iter, quo destinaverat, emensus est nullo obsistente.
Nicostratus, dux Aetolorum, adversus Epirotas, cum ei aditus in
fines eorum angusti fierent, per alterum locum irrupturum se ostendens,
omni illa ad prohibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit
suos paucos, qui speciem remanentis exercitus praeberent: ipse cum cetera
manu, quo non exspectabatur aditu, intravit.
Autophradates Perses, cum in Pisidiam exercitum duceret et angustias
quasdam Pisidae occuparent, simulata vexatione traiciendi instituit
reducere: quod cum Pisidae credidissent, ille nocte validissimam manum
ad eundem locum occupandum praemisit ac postero die totum traiecit
exercitum.
Philippus, Macedonum rex, Graeciam petens, cum Thermopylas
occupatas audiret et ad eum legati Aetolorum venissent acturi de pace,
retentis eis ipse magnis itineribus ad angustias pertendit securisque custodibus
et legatorum reditus exspectantibus inopinatus Thermopylas
traiecit.
Iphicrates, dux Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium
in Hellesponto circa Abydon, cum transducendum exercitum haberet per
loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius
transitus abscisi montes premerent, alterum mare allueret, aliquamdiu
moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectus,
delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis praecepit,
ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent: atque ita custodes angustiarum
inopinatos oppressit a tergo.
Cn. Pompeius, cum flumen transire propter oppositum hostium
exercitum non posset, assidue producere et reducere in castra instituit:
deinde, in eam dem<um> persuasionem hoste perducto, ne ullam viam ad
progressum Romanorum teneret, repente impetu facto transitum rapuit.
Alexander Macedo, prohibente rege Indorum Poro traici exercitum
per flumen Hydaspen, adversus aquam assidue procurrere iussit suos: et
ubi eo more exercitationis assecutus est, <ne> qui<d> a Poro adversa ripa
caveretur, per superiorem partem subitum transmisit exercitum.
Idem, quia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis
in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspectatione
barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum
exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam
transmisit: ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effudissent,
ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit.
Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri
aditus; et cum a <vado> inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde
quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem
militum parte subsistere, [et] quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam
redissent, per superius transgrederetur: Armenii, credentes decursuros
omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superassent,
transeuntium suorum fuere propugnatores.
P. Claudius consul primo bello Punico, cum a Regio Messanam traicere
militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi
bellum iniussu populi inceptum gerere non posset, classemque in Italiam
versus se agere simulavit: digressis deinde Poenis, qui profectioni eius
habuerant fidem, circumactas naves appulit Siciliae.
Lacedaemoniorum duces, cum Syracusas navigare destinassent et
Poenorum dispositam per litus classem timerent, decem Punicas naves, quas
captivas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, aut a latere iunctis
aut puppe religatis suis: qua specie deceptis Poenis transierunt.
Philippus, cum angustias maris, quae STENA appellantur, transnavigare
propter Atheniensium classem, quae opportunitatem loci custodiebat, non
posset, scripsit Antipatro Thraciam rebellare, praesidiis quae ibi reliquerat
interceptis: sequeretur omnibus omissis. Quae ut epistulae interciperentur
ab hoste, curavit: Athenienses, arcana Macedonum excepisse visi, classem
abduxerunt; Philippus nullo prohibente angustias freti liberavit.
Idem, quia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare
prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorum
quoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo
naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se
atque Byzantios, qui causa belli erant: tractaque per magnum tempus
postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret,
classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste
subitus evasit.
Chabrias Atheniensis, cum adire portum Samiorum obstante navali
hostium praesidio non posset, paucas e suis navibus praeter portum missas
iussit transire, arbitratus, qui in statione erant, persecuturos: hisque per
hoc consilium avocatis, nullo obstante portum cum reliqua adeptus est
classe.
Similiter Pelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit.
Namque castris ampliorem locum supra ripam complexus, vallum cervolis
et alio materiae genere constructum incendit: dumque ignibus submoventur
hostes, ipse fluvium superavit.
Q. Lutatius Catulus, cum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberet,
si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias
ostendit, tamquam ibi castra positurus. Ac praecepit suis, ne sarcinas solverent
aut onera deponerent ne<ve> quis ab ordinibus signisque discederet;
et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in
conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdam vallum struere, quosdam in
lignationem, ut conspicerentur, exire: quod Cimbri vere agi existimantes et
ipsi castris delegerunt locum dispersique in proximos agros ad comparanda
ea, quae mansuris necessaria sunt, occasionem dederunt Catulo non solum
flumen traiciendi, sed etiam castra eorum infestandi.
Croesus, cum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis
faciendi copiam haberet, fossa superiore parte post castra deducta alveum
fluminis a tergo exercitus sui reddidit.
Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum
proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam
obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque
sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus,
qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis,
ingenti mole tutatus. Quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros
pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves
deduxit: navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi
parvis navigiis consecuti sunt.
C. Duellius consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta
ad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit milites atque ita
resupina navigia magna remigantium vi concitavit: levatae prorae super
catenam processerunt. Qua parte superata transgressi rursus milites proras
presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus.
Lysander Lacedaemonius, cum in portu Atheniensium cum tota classe
obsideretur, obrutis hostium navibus ab ea parte, qua faucibus angustissimis
influit mare, milites suos clam in litus egredi iussit et subiectis rotis naves
ad proximum portum Munychiam traiecit.
Hirtuleius legatus Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes
abruptos longum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortes
comperissetque ingentem manum hostium adventare, fossam transversam
inter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque ita intercluso
hoste evasit.
C. Caesar bello civili, cum adversus Afranium copias educeret et recipiendi
se sine periculo facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et
secunda acie <in armis permanente, tertia autem acie> furtim a tergo ad opus
applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis
armati se milites eius receperunt.
Pericles Atheniensis, a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui
undique abruptis cinctus duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam
ingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causa, ab altera limitem
agere coepit, tamquam per eum erupturus. Hi qui obsidebant, cum per
fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum,
universi a limite obstiterunt: Pericles, pontibus, quos praeparaverat, fossae
iniectis, suos, quis non resistebatur, emisit.
Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum editum
collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem
deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra
vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota
castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondibus,
quas fossis superiecerat, <fallentibus, eruptione> facta in superiora evasit.
C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum
profectus <locoque iniquo circumventus> ab Hasdrubale, ad primos
tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime
exspectabatur, per stationes hostium perrupit.
L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare
sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter,
tamquam circuitu maiore hostem aggressurus: converso agmine ignarum
rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.
P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis
deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in
propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur
obtulit: avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit
obseditque. Illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset
Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.
Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cuius varie traditur nomen:
alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam
vocitatum scripserunt. Is cum demissum in eam vallem videret
exercitum, cuius latera omnia<que> superiora hostis insederat, depoposcit
et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut virtute sua exercitum
servarent, in mediam vallem decucurrit: et ad opprimendos eos undique
descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad
extrahendum exercitum dedit.
Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam
omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam
propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit
adequitare faucibus, quae tenebantur. Primo intenti hostes, ne lacesserentur,
stationem obiecerunt. De industria Numidae ad augendum sui contemptum
labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. Ad novitatem rei
laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi
animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per
intermissas hostium stationes eruperunt: quorum deinde cum proximos in[cen]derent
agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclusosque
Romanos emittere.
L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab
exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus
pacis agitabat sine effectu: hostem tamen propter indutias neglegentia resolutum
animadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad
fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur,
incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit.
Idem adversus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitate
locorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem interpositoque
tempore etiam indutiarum et per haec avocata intentione adversari[or]um
evasit.
Hasdrubal, frater Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus
eius obsessis, egit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania
excessurum. Cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxit, quibus
omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectos dimittere per
partes exercitum: ipse deinde cum reliquis expeditis facile effugit.
Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum
pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est.
Idem, in Vesuvio obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque
incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissus non
solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot
cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint.
Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica
intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis,
alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra
factis: imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.
Brasidas dux Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium
multitudine numero impar deprehensus, claudendum se praestitit, ut per
longum coronae ambitum extenuaret hostilem frequentiam, quaque rarissimi
obstabant, erupit.
Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset
autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos
descensus erat, nocte paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes
facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus
est transire barbaros: locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos
conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit.
Darius, ut falleret Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit:
quos cum latrantes rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit.
Eundem errorem obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos
laqueis ad arbores alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem
remanentium praebebant hostium.
Hanno, ab hostibus clausus, locum eruptioni maxime aptum aggestis
levibus materiis incendit: tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocato
milites per ipsam flammam eduxit, admonitos ora scutis, crura veste contegere.
Hannibal, ut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo
effugeret, noctu boves, quibus ad cornua fasciculos alligaverat sarmentorum,
subiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescente flamma turbaretur
pecus, magna discursatione montes, in quos actum erat, collustravit.
Romani, qui ad speculandum concurrerant, primo prodigium opinati sunt;
dein cum certa Fabio renuntiassent, ille insidiarum metu suos castris continuit:
barbari obsistente nullo profecti sunt.
Idem, hostibus tergum eius in itinere prementibus, flumine interveniente
non ita magno, ut transitum prohiberet, moraretur tamen rapididate,
alteram legionem in occulto citra flumen collocavit, ut hostes paucitate
contempta audacius sequerentur: quod ubi factum est, legio, quae ob hoc
disposita erat, ex insidiis hostem aggressa vastavit.
Iphicrates in Thracia[m], cum propter condicionem locorum longum
agmen deduceret et nuntiatum esset ei hostes summum id aggressuros,
cohortes in utraque latera secedere et consistere iussit, ceteros suffugere et
iter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosque retinuit
et ita passim circa praedam occupatos hostes, iam etiam fatigatos, ipse
requietis et ordinatis suis aggressus fudit exuitque praeda.
Boii in silva Litana, quam transiturus erat noster exercitus, succiderunt
arbores ita, ut parte exigua sustentatae starent, donec impellerentur; delituerunt
deinde ad extremas ipsi ingressoque silvam hoste <per> proximas
ulteriores impulerunt: eo modo propagata pariter supra Romanos ruina
magnam manum eliserunt.
Hannibal, cum in praealti fluminis transitum elephantos non posset
compellere nec navium aut materiarum, quibus rates construerentur,
copiam haberet, iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eum,
qui vulnerasset, tranato statim flumine procurrere: elephantus exasperatus
ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem et reliquis idem
audendi fecit exemplum.
Carthaginiensium duces instructuri classem, quia sparto deficiebantur,
crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt.
Idem Massilienses et Rhodii fecerunt.
M. Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit.
Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fuerunt, quae coriis tegebantur.
[Non alienus, ut arbitror, hic locus est referendi factum Alexandri
Macedonis illud nobile, qui per deserta Africae itinera gravissima siti cum
exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquam spectantibus universis
effudit, utilior exemplo temperantiae, quam si communicare potuisset.]
Fabius Maximus quinto consul, cum Gallorum et Umbrorum, Etruscorum,
Samnitium adversus populum Romanum exercitus coissent, contra
quos et ipse trans Appenninum in <Sentin>ate castra communiebat, scripsit
Fulvio et Postumio, qui in praesidio urbi erant, copias ad Clusium moverent.
quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbrique deverterunt:
relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Decius aggressi vicerunt.
M'. Curius adversus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto relictis
finibus suis nostros occupaverant, occultis itineribus manum misit, quae
desolatos agros eorum vicosque per diversa incenderunt: Sabini ad arcendam
domesticam vastitatem recesserunt; Curio contigit et vacuos infestare
hostium fines et exercitum sine proelio avertere sparsumque caedere.
T. Didius, paucitate suorum diffidens, cum in adventum earum legionum,
quas exspectabat, traheret bellum et occurrere eis hostem comperisset,
contione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac de industria neglegentius
custodiri captivos. Ex quibus pauci, qui profugerant, nuntiaverunt suis
pugnam imminere: at illi, ne su<b ex>spectatione proelii diducerent viris,
omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur: legiones tutissime nullo
excipiente ad Didium pervenerunt.
Bello Punico quaedam civitates, quae a Romanis deficere ad Poenos
destinaverant, cum obsides dedissent, quos recipere, antequam desciscerent,
studebant, simulaverunt seditionem inter finitimos ortam, quam Romanorum
legati dirimere deberent, missosque eos velut contraria pignora retinuerunt
nec ante reddiderunt, quam ipsi reciperarent suos.
Legati Romanorum, cum missi essent ad Antiochum regem, qui secum
Hannibalem victis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eius adversus
Romanos instruebat, crebris cum Hannibale colloquiis effecerunt, ut is
regi fieret suspectus, cui gratissimus alioquin et utilis erat propter calliditatem
et peritiam bellandi.
Q. Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos
eius corrupit, ut sibi proderent regem; cum et alii venissent, idem fecit;
eodem consilio usus est et adversus tertios. Sed de captivitate Iugurthae res
parum processit: vivum enim tradi sibi volebat. Plurimum tamen consecutus
est: nam cum interceptae fuissent epistulae eius ad regios amicos scriptae,
in omnis eos rex animadvertit spoliatusque consiliis amicos postea parare
non potuit.
C. Caesar, per exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium
Petreiumque castra noctu moturos, ut citra vexationem suorum hostilia
impediret consilia, initio statim noctis vasa conclamare milites et praeter
adversariorum castra agi mulos cum fremitu et sono iussit; continuere se,
quos retentos volebat, arbitrati castra Caesarem movere.
Scipio Africanus ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali
ven<ientia Min>ucium Thermum dimisit, ipse subventurus.
Dionysius, Syracusanorum tyrannus, cum Afri ingenti multitudine
traiecturi essent in Siciliam ad eum oppugnandum, castella pluribus locis
communiit custodibusque praecepit, ut ea advenienti hosti dederent dimissique
Syracusas occulte redirent. Afris necesse fuit capta castella praesidio
obtinere: quos Dionysius, redactos ad quam voluerat paucitatem, paene iam
par numero aggressus vicit, cum suos contraxisset et adversarios sparsisset.
Agesilaus Lacedaemonius, cum inferret bellum Tissaphernae, Cariam
se petere simulavit, quasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatu
praevalentem pugnaturus. Per hanc consilii ostentationem avocato in
Cariam Tissapherne, ipse Lydiam, ubi caput hostium regni erat, irrupit
oppressisque, qui illic agebant, pecunia regia potitus est.
L. Sulla, cum legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerent,
consilio restituit sanitatem efferatis. Propere enim annuntiari iussit, hostem
adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere: discussa seditio
est universis adversus hostem consentientibus.
Cn. Pompeius, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum
moveret, si solos evocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant,
venire iussit. Ita et noxii minore cum metu, quia non segregati ideoque non
ex causa culpae videbantur arcessiri, paruerunt et illi, quibus integra erat
conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga
inquinarentur.
C. Caesar, cum quaedam legiones eius seditionem movissent, adeo ut
in perniciem quoque ducis viderentur consurrecturae, dissimulato metu
processit ad milites postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit:
exauctoratos paenitentia coegit satisfacere imperatori obsequentioresque
in reliqua opera se dare.
Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque
rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad
lacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepit omnes
tuti<u>sque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset:
obsequentissimis inde eis usus est.
Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam
posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos
arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus
pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles:
quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile
depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a paucioribus
victi sunt.
Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum
Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello
posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu popularium
commisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit,
quem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt: quo exemplo prohibuit
barbaros ab impetu Romanis profuturo.
Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et
successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit
unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad
eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque
numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari
merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est
consummata victoria ampla insuper praemia daturum: quae persuasio
Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria
commisso statim bello parata est.
C. Caesar adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suorum
animis pro contione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis
usurum: quo consecutus est, ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis
testimonio cogerentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset.
Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae
contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat,
misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis: quas cum illi
iniquitatis et insolentiae plenas re<t>tulissent, exercitus Romanorum ad
pugnandum concitatus est.
Agesilaus, Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia
civitate, castra haberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima
rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum
suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi
pro omnibus suis pugnandum.
Epaminondas, dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios dimicaturus,
ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur,
pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur,
omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eo rum et liberis in servitutem
abductis Thebas diruere: qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani
Lacedaemonios expugnaverunt.
Aulus Postumius proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie
duorum in equis iuvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem
adesse dicens, ac sic proelium restituit.
Archidamus Lacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in
castris statuit et circa ea duci equos noctu clam imperavit: quorum vestigia
mane, tamquam Castor et Pollux perequitassent, ostendens affuturos eosdem
ipsis proeliantibus persuasit.
Pericles, dux Atheniensium, initurus proelium, cum animadvertisset
lucum, ex quo utraque acies conspici poterat, densissimae opacitatis, vastum
alioquin et Diti patri sacrum, ingentis illic staturae hominem, altissimis
coturnis et veste purpurea <et> coma venerabilem, in curru candidorum
equorum sublimem constituit, qui dato signo pugnae proveheretur et voce
Periclem nomine appellans cohortaretur eum diceretque deos Atheniensibus
adesse: quo paene ante coniectum teli hostes terga verterunt.
L. Sulla, quo paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi
a diis futura simulavit, postremo etiam in conspectu exercitus, priusquam
in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustulerat,
orabat petebatque, promissam victoriam maturaret.
C. Marius sagam quandam ex Syria habuit, a qua se dimicationum
eventus praediscere simulabat.
Q. Sertorius, cum barbaro et rationis indocili milite uteretur, cervam
candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea se, quae agenda
aut vitanda essent, praenoscere asseverabat, ut barbari ad omnia tamquam
divinitus imperata oboedirent.
[Hoc genere strategematon non tantum ea parte utendum est, qua imperitos
existimabimus esse, apud quos his utemur, sed multo magis ea, qua
talia erunt, quae excogitabuntur, ut a diis monstrata credantur.]
Alexander Macedo sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis
manum, quam ille extis erat suppositurus. Litterae significabant victoriam
Alexandro dari: quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militi esset
ostensum, auxit animum tamquam deo spondente victoriam.
Idem fecit <S>udines haruspex proelium Eumene cum Gallis commissuro.
Epaminondas Thebanus adversus Lacedaemonios, fiduciam suorum
religione adiuvandam ratus, arma, quae ornamentis affixa in templis erant,
nocte subtraxit persuasitque militibus deos iter suum sequi, ut proeliantibus
ipsis adessent.
Agesilaus Lacedaemonius, cum quosdam Persarum cepisset, quorum
habitus multum terroris praefert, quotiens veste tegitur, nudatos militibus
suis ostendit, ut alba corpora et umbratica contemnerentur.
Gelo, Syracusarum tyrannus, bello adversum Poenos suscepto, cum
multos cepisset, infirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribus, qui nigerrimi
erant, nudatum in conspectum suorum produxit, ut persuaderet
contemnendos.
Cyrus, rex Persarum, ut concitaret animos popularium, tota die in
excidenda silva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eis liberalissimas
epulas et interrogavit, utro magis gauderent. Cumque ei praesentia
probassent, "atqui per haec", inquit, "ad illa perveniendum est: nam liberi
beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis", atque ita eos ad cupiditatem
proelii concitavit.
L. Sulla, quia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pir
Fabius Maximus veritus, ne qua fiducia navium, ad quas refugium
erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret
proelium, iussit.
C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, "teneo te, terra
mater", inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas a quibus
proficiscebatur terras videretur.
T. Sempronius Gracchus consul, acie adversus Picentes directa, cum
subitus terrae motus utrasque partis confudisset, exhortatione confirmavit
suos et impulit, consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque
devicit.
Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta
subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam
illae partes solerent hostili cruore respergi.
Epaminondas Thebanus contristatis militibus, quod ex hasta eius
ornamentum infulae more dependens ventus ablatum in sepulchrum Lacedaemonii
cuiusdam depulerat, "nolite", inquit, "milites, trepidare; Lacedaemoniis
significatur interitus: sepulchra enim funeribus ornantur."
Idem, cum fax de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset,
"lumen", inquit, "hoc numina ostendunt."
Idem, instante adversus Lacedaemonios pugna, cum sedile in quo
resederat succubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significatione
confusi milites interpretarentur, "immo", inquit, "vetamur sedere."
L. Sulpicius Gallus defectum lunae imminentem, ne pro ostento
exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.
Agathocles Syracusanus adversus Poenos, simili eiusdem sideris deminutione
quia sub diem pugnae ut prodigio milites sui consternati erant,
ratione qua id accideret exposita docuit, quidquid illud foret, ad rerum
naturam, non ad ipsorum propositum pertinere.
Pericles, cum in castra eius fulmen decidisset terruissetque milites,
advocata contione lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussit
sedavitque conturbationem, cum docuisset similiter nubium attritu excuti
fulmen.
Timotheus Atheniensis adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus
gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare,
quia ex remigibus quendam sternutantem audierat, "miraris", inquit, "ex
tot milibus unum perfrixisse?"
|
| FORUM ROMANUM |