| Tres leo naturas et tres habet inde figuras. |
[leaf 36, col. 2.] |
| Quas ego christe tibi ter seno carmine32 scripsi. |
|
| [Altera diuini memorant animalia libri33] |
|
| De quibus apposui quæ rursus34 mistica noui. |
4 |
| Temptans diuersis si possem scribere metris. |
|
| Et numero nostrum35 complent simul addita soldum. |
|
| Nam leo stans fortis super alta cacumina montis. |
|
| Qualicunque uia uallis descendit ad ima. |
8 |
| Si uenatorem per notum sentit hodorem36 |
|
| Cauda cuncta linit quæ pes uestigia figit. |
|
| Quatinus inde37 suum non possit querere lustrum. |
|
| Qui38 quociens dormit nunquam sua lumina claudit. |
12 |
| Natus non uigilat dum sol se tercio girat. |
|
| Sed dans rugitum pater eius suscitat illum. |
|
| Tunc quasi uiuescit tunc sensus quinque capescit. |
|
| Sic tibi qui celsi resides in culmine cæli. |
16 |
| Cum libuit tandem terrenam uisere partem. |
|
| Vt genus humanum releuares crimine lapsum. |
|
| Non penitus notum fuit ulli demoniorum. |
|
| Viscera MARIE tibi christe fuisse cubile. |
20 |
| Et qui te genuit triduum post surgere fæcit39 |
|
| Cum mortis uindex40 crucis mortem41 ipse subires. |
|
| Tu nos custodis tu42 nullo tempore dormis. |
|
| Peruigil ut pastor ne demat de grege raptor. |
24 |
| Esse ferunt aquilam43 super omne uolatile primam.44 |
|
| Quæ sic se renouat quando senecta grauat. |
|
| Fons ubi sit quærit qui nunquam surgere desit. |
|
| It super hunc cælo fitque propinqua deo. |
28 |
| [Tunc sibi sol ambas accendit feruidus alas. |
|
| Et minuit grandes a[l]leuiatque graues.]45 |
|
| Tunc quoque caligo consumitur igne propinquo |
[leaf 36, back] |
| Quam confert oculis uita uetusta suis. |
32 |
| Mox ruit et fo[n]tis liquidis se mergit in undis |
|
| Vtque cadit nido sic noua fit46 subito. |
|
| Est autem rostrum quo carpitur esca retortum. |
|
| Vix ualet ex aliquo sumere pauca cibo. |
36 |
| Sed feriens petram uel mordens ut solet escam |
|
| Atterit obliquum sic capit inde cibum. |
|
| Est homo peccatis que sunt ab origine matris. |
|
| Qualis adest aquila sed renouatur ita. |
40 |
| Nubes transce[n]dit solisque incendia sentit. |
|
| Mundum cum pompis despiciendo suis. |
|
| Fit nouus in christo ter mersus gurgite uiuo.47 |
|
| De se sum uiuus fons ait48 ille pius. |
44 |
| Obterit49 obliquum per uerba precancia rostrum.50 |
|
| Quod christus petra [sit]51 firmat apostolus id. |
|
| Iam nouus est panem52 super omnia mella suauem.52 |
|
| Panis id est christus. fit sine morte cibus. |
48 |
DE SERPENTE |
|
| Iam senex serpens nouus esse gaudet. |
|
| Atque ieiunans macie perhorret. |
|
| Pellis effeta tremit. ossa neruis. |
|
| Sola manent his.53 |
52 |
| Querit angustum lapidis foramen. |
|
| Vix mouens sese ueniens que tandem. |
|
| Inde pertransit spoliat que carnem. |
|
| Pelle uetusta. |
56 |
| Quoslibet riuos repetens aquarum. |
|
| Vt sitim perdat uomit ante uirus. |
|
| In aquis ergo minus hunc timebo. |
|
| Absque ueneno. |
60 |
| Si uirum quemquam sine ueste spectat. |
|
| Longius serpens ut ab igne cessat. |
|
| At uidens illum qui fert amictum. |
|
| Surgit in ipsum.54 |
64 |
| Quem uir ut uincit sequiturque multum. |
| Negligit corpus facit inde scutum. |
|
| Verticis uero tenet usque curam. |
|
| Ne moriatur. |
68 |
| Fonte qui sacro semel es nouatus. |
|
| Denuo pecca[n]s silicernus extas. |
|
| ErGo sis semper imitator anguis. |
|
| Cum ueterascis. |
72 |
| Sit cibus parcus minuantur artus. |
|
| Vnde non mandis miseros iuuabis. |
|
| Penitens defle dominoque semper55 |
|
| dic miserere. |
76 |
| Signat hunc callem lapidis foramen. |
|
| Signat et christum petra nam per ipsum. |
|
| Fit nouus quisque capit atque56 uitam. |
|
| Fine carentem. |
80 |
| Cuius ad celsum uenie[n]do templum. |
|
| Vt bibas sacrum beatumque uerbum. |
[leaf 36, back, col. 2] |
| Euomas primum, quod habes nociuum. |
|
| Corde uenenum. |
84 |
| Corde sunt iræ magis angue nigræ. |
|
| Et velud57 matres odium creantes. |
|
| Corde sunt rixæ inuidiæque nigræ. |
|
| Non bene amicæ. |
88 |
| Corde conceptis furiis superbis. |
|
| Et quoequales58 superos que tempnis. |
|
| Plena sunt istis aliis que multis. |
|
| Corda uenenis. |
92 |
| His quidem purus quasi ueste nudus. |
|
| Dæmones anguis tipicus fugabis. |
|
| Noctis ut cæcas reprimit tenebras. |
|
| Orbita solis. |
96 |
| Sed tamen multas paciere pugnas. |
|
| Atque dum uiues in agone fies. |
|
| Vnde serpentes imitare prudens. |
|
| Verticis auctor. |
100 |
| Via nouus uitam sine fine dignam. |
|
| Semper illesum caput est habendum. |
|
| Hoc caput dico quod habes in ipso. |
|
| Principe christo. |
104 |
DE FORMICA |
|
| Exemplum nobis prebet formica laboris. |
|
| Quando suo solitum portat in ore cibum. |
|
| Inque suis factis res monstrat spirituales. |
|
| Quas quia iudeus non amat inde reus. |
108 |
| Vt ualeat brumæ fieri secura future. |
|
| Est calor. interea non requiescit ea. |
|
| Nosque laboremus fratres dum tempus habemus. |
|
| Securi fieri tempore iudicii. |
112 |
| Hæc frumenta legit. si comperit ordea spernit. |
|
| Ipse nouam legem colligo non ueterem. |
|
| Sed ne de pluuiis aspersum germinet udis. |
|
| Aut ea ne pereat esse quod hinc nequeat. |
116 |
| Granum quod legit prudens formica bipartit. |
|
| Hoc est quod binas lex habet una uias. |
|
| Quæ terrena sonat simul et celestia monstrat. |
|
| Nunc mentem pascit et modo corpus alit. |
120 |
| Nos utinam repleat famis ut formido recedat. |
|
| Tempore iudicii quod simile59 est hiemi. |
|
DE VVLPE |
|
| Plena dolis multis uocitatur subdola uulpis. |
|
| Hanc amat60 agricola quod rapit altilia. |
124 |
| Si[n]61 habet illa famem. que desunt inuenit artem. |
|
| Qua sibi cracantes prendere possit aues. |
|
| In terram scissam se tendit namque supinam. |
|
| Et quasi mortua sit flamina nulls trahit. |
128 |
| Cornix aut ater coruus putat esse cadauer. |
[leaf 37] |
| Insidet ut comedat. morsibus excoriat. |
|
| Illa leuis surgit subitoque uolatile sumit. |
|
| Dentibus et tristem reddit edendo uicem. |
132 |
| Inde tenet duplam quam prodest nosse figuram. |
|
| Nunc zabulo similis par aliquando uiris. |
|
| Mortuus est uere quod62 mortem fecit habere. |
|
| Nos et dissimulat quod mala non faciat. |
136 |
| Cuius edit carnem qui rem facit omnis inanem. |
|
| Hoc est peccatum quodlibet atque malum. |
|
| Quem quasi deglutit cum secum ad tartara ducit. |
|
| Dæmon ab insidiis. uulpeculæ est similis. |
140 |
| Et cum fraude uiri sunt uulpis nomine digni. |
|
| Quales hoc omnes tempore sunt homines. |
|
| Herodesque fuit. qui christum querere iussit. |
|
| Credere se simulans prendere dissimulans. |
144 |
DE CERUO |
|
| Ceruus habere duas naturas atque figuras. |
|
| Dicitur a phisio cum docet inde logo. |
|
| Nam quamuis grandes cum narribus extrahat angues. |
|
| De caueis terre de latebris ue petræ. |
148 |
| Quos uorat et tetro mox feruescente ueneno. |
|
| Estuat ad liquidas pergere fontis aquas |
|
| Quas cum forte bibit his plenus toxica uincit. |
|
| Se iuuenemque facit cornua quando iacit. |
152 |
| Nos quoque cum prisci serpentis fraude reuicti. |
|
| Virus contrahimus urimur et facibus |
|
| Hoc est luxuria quæ fert odium uel et iram. |
|
| Aut etiam nimia eris auaricia. |
156 |
| Ad fontem uiuum debemus currere christum. |
|
| Qui cum nos udat sumpta uenena fugat. |
|
| Et sumus his dempti63 iuuenes factique superni.64 |
|
| Quæ quasi cornua sunt cum miseros feriunt. |
160 |
| Cornua sunt homini quœ portant uertice cerui. |
|
| Sed non dedecori inde uidentur heri. |
|
| Si fluuios tranant par nant pariterque peragrant. |
|
| Longius et pergunt pascua quando petunt. |
164 |
| Portant suspensum gradientes ordine mentum. |
|
| Alter in alterius clunibus impositus. |
|
| Hunc retinent usum si sint uel in agmine centum. |
|
| Sed qui precedit fessus ad ima redit. |
168 |
| Sic se uertentes cuncti mutuoque fere[n]tes. |
|
| Nunquam deficiunt atque uiam peragunt. |
|
| Per tales mores alienos ferre labores. |
[leaf 37, col. 2] |
| Cum pietate monent atque iuuare docent. |
172 |
| Sic lex est christi nobis complenda magistri. |
|
| Cuius qui faciet pascua repperiet.65 |
|
DE ARANEA |
|
| Vermis araneus exiguus. |
|
| Plurima fila net assiduus. |
176 |
| Texere que studet artificus. |
|
| Retia sunt ea musca tibi. |
|
| Vt uolitans capiaris ibi. |
|
| Dulcis et utilis esca sibi. |
180 |
| Huic placet illud opus tenue. |
|
| Sed sibi nil ualet ut fragile. |
|
| Quælibet aura trahit patulum. |
|
| Rumpitur et cadit in nichilum. |
184 |
| Hos sequitur homo uermiculos. |
|
| Decipiendo suos socios. |
|
| Quos comedit faciens miseros. |
|
| Et placet inde sibi nimium. |
188 |
| Quando nocere potest alium. |
|
| Ille tamen mala quique facit. |
|
| Cum moritur. quasi tela cadit. |
|
| Quo modo dictus araneus it. |
192 |
DE BALENA |
|
| Est super omne pecus quod uiuit in æquore cætus. |
|
| Monstrum grande satis cum super extat aquis. |
|
| Prospiciens illum montem putat esse marinum. |
|
| Aut quod in oceano insula sit medio. |
196 |
| Hic si quando famem quam fert sepissime grandem. |
|
| Alleu[i]are uelit ca[l]lidus. os aperit.66 |
|
| Vnde uelud florum se flatus reddit hodorum. |
|
| Ad se pisciculos67 ut tra[h]at exiguos. |
200 |
| Exiguos tantum quoniam comprehe[n]dere magnvm. |
|
| Perfectumque nequit. sed nec in ore premit. |
|
| Piscis pisciculos claudit degluti[t] et illos. |
|
| Non sic non sic iam sorbuit ille ionam. |
204 |
| Si sit tempestas cum uadit uel uenit estas. |
|
| Et pelagus fundum turbidat omne suum. |
|
| Continuo summas se tollit cætus ad undas. |
|
| Est promunctorium ce[r]nere non modicum.68 |
208 |
| Huic religare citam pro tempestate carinam. |
|
| Nautæ festinant. ut que foras saliant. |
|
| Accendunt uigilem quem nauis portitat ignem. |
|
| Vt cale se faciant69 aut comedenda quoquant |
[leaf 37, back] 212 |
| Utque focum sentit tunc se fugiendo remergit. |
|
| Vnde prius70 uenit sicque carina perit. |
|
| Uiribus est zabulus quasi cetus corpore magnus. |
|
| Vt mon[s]trant magni quos facit ille magi. |
216 |
| Mentes cunctorum qui sunt ubicunque uirorum. |
|
| Esurit atque sitit quosque potest perimit. |
|
| Sed modicos fidei trahit in dulcedine uerbi. |
|
| Namque fide firmos non trahit ille uiros. |
220 |
| In quo confidit quisquis uel spem sibi ponit. |
|
| Ad stigium rapitur quam male decipitur. |
|
DE SIRENIS |
|
| Sirenæ sunt monstra maris resonancia multis71 |
|
| Vocibus et modulis cantus formancia multis |
224 |
| Ad quas incaute ueniunt sepissime naute. |
|
| Quæ faciunt sompnum nimia dulcedine uocum |
|
| Et modo naufragium modo dant mortale periclum. |
|
| Quo qui fugerunt hii tales esse tulerunt. |
228 |
| Ex umbilico sunt ut pulcherrima uirgo. |
|
| Quod que facit monstrum uolucres sunt inde deorsum. |
|
DE HONOCENTAURIS |
|
| Est honocentauris eadem natura biformis. |
|
| In quibus est asinus humano corpore mixtus. |
232 |
| Quam plures homines si[c]72 sunt in more biformes. |
|
| Vnum dicentes aliud tibi mox facientes. |
|
| Qui foris ut fantur sic intus non operantur. |
|
| Vtpote sunt multi qui de uirtute locuti. |
236 |
| Clunibus indulgent his o quam pulpita fulgent. |
|
DE HELEPHANTE |
|
| Corpore tam grandes apud indos sunt elepha[n]tes. |
|
| Vt bene firmares montibus esse pares. |
|
| Hii simul incedunt ut oues cum pascua querunt. |
240 |
| Aduersi coeunt cum sibi conueniunt. |
|
| Atque semel pariunt quamuis tot tempora uiuunt. |
|
| Hoc est ter centum nec faciunt geminum. |
|
| Ast unum generans et per duo tempora gestans. |
244 |
| Cum facit73 in magna ne cadat extat aqua. |
|
| Non habet ut surgat. quia nunquam crura recuruat. |
|
| Si qua forte ruit. hoc genitrix timuit.74 |
|
| Cum uult pausare. uel somno se recreare. |
248 |
| Incumbit ligno corporis exiguo. |
|
| Quam notat atque secat uenator et obice celat. |
|
| Clamque sedens spectat dum requiem repetat. |
|
| Ille uelud quondam securus ad a[r]boris umbram. |
[leaf 37, back, col. 2] 252 |
| Cum uenit incumbit cumque ruente ruit. |
|
| Sin homo non aderit gemit et tum denique barrit. |
|
| Tunc unus currit. qui releuare cupit. |
|
| Sed nequit et satagit complorans his quoque barrit. |
256 |
| Multi uel magni tunc ueniunt alii. |
|
| Cum nequeunt omnes contendunt mittere uoces. |
|
| Ad quas fit subitus paruulus ac minimus. |
|
| Cuius et est mirum promuscida subleuat illum. |
260 |
| Et sic predictas effugit insidias. |
|
| Deque pilis huius si sit sub domate fumus. |
|
| Serpentes cedunt quœque uenena gerunt. |
|
| Sic homo primus adam per lignum cum cecidit iam. |
264 |
| Quem moyses uoluit tollere nec potuit. |
|
| Post hunc prophete uoluerunt. nec potuere. |
|
| Ipsorum precibus uenit. ad hunc dominus. |
|
| Qui cum sit paruus quoniam deus est homo factus. |
268 |
| Sic releuauit eum in comedendo reum. |
|
| Cuius hodor plenus de uerbis scilicet eius. |
|
| Si cui rite uenit inde beatus erit. |
|
| Omne quod est uicium fugiet de corde per ipsum. |
272 |
| Causa de hinc læti nulla nocebit ei. |
|
DE TVRTVRE |
|
| Tvrtur inane. nescit amare. |
|
| Nam semel uni. Nupta marito. |
|
| Semper adibit [cum simul ipso].75 |
276 |
| Nocte dieque iuncta manebit. |
|
| Absque marito. Nemo uidebit. |
|
| Sed uiduata. Si caret ipso. |
|
| Non tamen ultra. Nubet amico. |
280 |
| Sola uolabit. Sola sedebit. |
|
| Et quasi uiuum. Corde tenebit. |
|
| Opperiensque. Casta manebit. |
|
| Sic anima extat.76 Queque fidelis. |
284 |
| Facta uirili. Federe felix. |
|
| Namque maritus. Est sibi christus. |
|
| Cvm sua de se. Pectora replet. |
|
| Et bene uiuens. Semper adheret. |
288 |
| Non alienum. Querit amicum. |
|
| Quamlibet orcus Sumserit illum. |
|
| Quem superesse. Credit in æthre. |
|
| Inde futurum. Spectat eundem. |
292 |
| Vt microcosmum. Iudicet omnem. |
|
DE PANTHERA. |
|
| Est quadrupes panter quo non77 pulcrior alter. |
|
| Qui niger ex albo conspergitur orbiculato. |
|
| Diuersis pastus uenatibus et saciatus. |
296 |
| Se recipit. dormitque cauo. prostratus in antro. |
|
| Post triduum surgit. tum uero denique rugit. |
|
| Exit hodor talis de gutture tamque suauis. |
[leaf 39] |
| Qui uirtute sua superat uel aromata multa. |
300 |
| Ad quem mox tendit quœ uocem belua sentit. |
|
| Ac sectatur cum nimia dulcedine plenum. |
|
| Sic faciunt omnes. soli pantéra dracones. |
|
| Cum sonat aut fugiunt aut segnes corpore fiunt. |
304 |
| In caueisque latent. ipso nec tempore parent. |
|
| Est autem christus panther per mistica dictus. |
|
| Qui superest homines forma collatus ad omnes. |
|
| Et satur ille fuit quia quot uult tot sibi sumit. |
308 |
| Et somnum cepit cum nos moriendo redemit. |
|
| Rugitum misit postquam do morte reuixit. |
|
| Celos ascendens ubi regnat cum patre presens. |
|
| Quem gentes cuncte sunt sic credendo secute. |
312 |
| Aut fugit atque latet nec ab ipso tempore paret. |
|
| Serpens antiquus qui nobis est inimicus. |
|
| Namque palam nullos licet audet fallere multos. |
|
| Quos cum defendat qui secla per omnia regnat. |
316 |
| Carmine finito sit laus et gloria christo. |
|
| Cui sinon alii placeant hec metra tebaldi. |
|
|
|
EXPLICIT LIBER PHISIOLOGI |
|
32 That is, in the thrice six or eighteen
lines, 7-24. Some copies wrongly read bisseno. |
|
| 33 From Ad. |
|
| 34 Ad. rursus que. Ar. que prorsus. |
|
| 35 Ar. nostro. |
|
| 36 Ad. odorem. |
|
| 37 Ar. ille. |
|
| 38 Ad. Et. |
|
| 39 Ad. fecit. |
|
| 40 MS. uundex. |
|
| 41 MS. mortem crucis. Ad. crucis
mortem |
|
| 42 Ar. qui. Ad. quod. |
|
| 43 Ad. aquilas. |
|
| 44 Ad. primas. |
|
| 45 From Ad. |
|
| 46 MS. sit. Ad. fit. |
|
| 47 Ar. sacro. |
|
| 48 Ar. Desorsum viuus fons fluit. |
|
| 49 Ad. & Ar. Os terit. |
|
| 50 Ad. christum. Ar.
crestum. |
|
| 51 From Ad. |
|
| 52 MS. panis … suauis ; Ad. & Ar. panem …
suauem. |
|
| 53 MS. mantis. |
|
| 54 Ad. illum. |
|
| 55 Ad. sepe. |
|
| 56 Ad. inde. |
|
| 57 MS. Velud et. Ad. Et uelut. |
|
| 58 Ad. coequales. |
|
| 59 MS. similæ. |
|
| 60 Ar. odit. |
|
| 61 Ad. Sin. |
|
| 62 Ad. qui. |
|
| 63 Ad. demptis. |
|
| 64 Ad. superbis. |
|
| 65 MS. reppereriet. |
|
| 66 MS. asperit. |
|
| 67 MS. piscisculos. |
|
| 68 MS. moduum. |
|
| 69 MS. faciunt. |
|
| 70 MS. primum. Ad.
prius. |
|
| 71 magnis |
|
| 72 Ad. sic. |
|
| 73 Ar. parit. |
|
| 74 Ad. metuit. |
|
| 75 From a printed copy. |
|
| 76 MS. est. |
|
| 77 MS. non est. |
|