III. Cicero ad Fam. IX 21 (Paeto) ‘ain tandem? insanire tibi uideris, quod imitere uerborum meorum, ut scribis, fulmina? tum insanires, si consequi non posses. cum uero etiam uincas, me prius inrideas quam te oportet. Quare nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius a)po/teugma meum.’ Paetum Trabeae uersu quodam usum esse quo significaret non succedere ipsi quod aggressus erat, conicit Manutius.