a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Appendix Vergiliana
Est et Non
ed. Robinson Ellis (Oxford 1907)


EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
his demptis nihil est hominum quod sermo uolutet.
omnia in his et ab his sunt omnia, siue negoti
siue oti quicquam est, seu turbida siue quieta.
alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis

     5

obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
et facilis uel difficilis contentio nata est.
si consentitur, mora nulla, interuenit ‘Est, est’.
sin controuersum, dissensio subiciet ‘Non’.
hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi

     10

iurgia sunt circi, cuneati hinc tanta theatri
seditio et talis agitat quoque curia lites.
coniugia et nati cum patribus ista quietis
uerba serunt studiis, salua pietate loquentes.
hinc etiam placidis schola consona disciplinis

     15

dogmaticas agitat lento certamine lites.
hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
lux est. estne dies ergo? non conuenit istuc.
nam facibus multis aut fulguribus quotiens lux
est nocturna homini, non est lux ista diei.

     20

‘Est’ et ‘Non’ igitur quotiens lucem esse fatendum est,
sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt.
hinc rauci multi, qui talia commeditantes
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
qualis uita hominum, duo quam monosyllaba uersant!

     25




FORUM ROMANUM