|
VIR bonus et sapiens, qualem uix repperit unum | |
|
milibus e cunctis hominum consultus Apollo, | |
|
iudex ipse sui totum se explorat ad unguem, | |
|
quid proceres, uanique leuis quid opinio uulgi, | |
|
securus, mundi instar habens, teres atque rotundas, | 5 |
|
externae ne quid labis per leuia sidat. | |
|
ille diem quam longus erit sub sidere Cancri, | |
|
quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno, | |
|
cogitat et iusto trutinae se examine pendit, | |
|
ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis | 10 |
|
partibus ut coeat, nil ut deliret amussis, | |
|
sit solidum quodcumque subest nec inania subtus | |
|
[indicet admotus digitis pellentibus ictus], | |
|
non prius in dulcem declinans lumina somnum | |
|
omnia quam longi reputauerit acta diei. | 15 |
|
quo praetergressus, quid gestum in tempore, quid non. | |
|
cur isti facto decus afuit aut ratio illi? | |
|
quid mihi praeteritum, cur haec sententia sedit | |
|
quam melius mutare fuit? miseratus egentem | |
|
cur aliquem fracta persensi mente dolorem? | 20 |
|
quid uolui quod nolle bonum foret? utile honesto | |
|
cur malus antetuli? num dicto aut denique uultu | |
|
perstrictus quisquam? cur me natura magis quam | |
|
disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia | |
|
ingrediensque ortoque a uespere cuncta reuoluens | 25 |
|
offensus prauis dat palmam et praemia rectis. | |