a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Verrii Flacci
Fragmenta
From the edition of A.E. Egger (Paris 1839)
Entered by David Camden (2003)


I.
LIBRI RERUM MEMORIA DIGNARUM
.

     1. Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis fortissimi viri de coelo tacta est. Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo instituerant eam rem contrariis religionibus procurare. Atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique aliarum aedium nunquam illustraret. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt; et cum de perfidia confessi essent, necati sunt; constititque eam statuam proinde, ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam, atque ita in area Volcani sublimiori loco statuendam. Ex qua re bene et prospere reipub. cessit. Tunc igitur quod in Etruscos aruspices male consulentes animadversum, vindicatumque fuerat versus hic [senarius] scite factus, cantatusque esse a pueris urbe tota fertur: “Malum consilium consultori pessimum est.” Ea historia de haruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis libro undecimo, et in Verrii Flacci libro primo Rerum memoria dignarum. Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus: H( de\ kakh\ boulh\ tw=| bouleu/santi kaki/sth. (A. Gellius, N.A. 4, 5.) 1

     2. In primis miraculo sunt atque frequenti mortes repentinae, hoc est vitae summa felicitas, quas esse naturales docebimus. Plurimas prodidit Verrius, nos cum delectu modum servabimus. (Sequuntur exempla. Plinius, H.N, VII, 53, § 180.)

     3. Elephantos Italia primum vidit Pyrrhi regis bello et boves Lucas appellavit in Lucanis visos anno urbis quadringentesimo septuagesimo secundo, Roma autem in triumpho septem annis ad superiorem numerum additis, eadem plurimos anno quingentesimo secundo, victoria L. Metelli Pontificis in Sicilia de Poenis captos. Centum quadraginta duo fuere, aut ut quidam CXL transvecti ratibus quas doliorum consertis ordinibus imposuerat. Verrius eos pugnasse in Circo interfectosque iaculis tradit penuria consilii, quoniam neque ali placuisset, neque donari regibus; L. Piso inductos dumtaxat in Circum, atque ut contemtus eorum incesseret, ab operariis hastas praepilatas habentibus per Circum totum actos; nec quid deinde iis factum sit, auctores explicant, qui non putant interfectos. (Plinius, H.N. VIII, 6 § 16, 17.)

     4. Tenuissimum muraenis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos, et ob id multam his dici non institutam. (Plinius, H.N. IX, 23 § 77.)

     5. Populum Romanum farre tantum e frumento CCC annis usum Verrius tradit. (Plinius, H.N. XVIII, 7 § 62.)

     6. Verrius Flaccus auctores ponit quibus credat in oppugnationibus ante omnia solitum a sacerdotibus Romanis evocari Deum cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi eumdem aut ampliorem apud Romanos cultum. Et durat in Pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum in cuius Dei tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent. (Plinius, H.N. XXVIII, 2, § 18.—Conferendus omnino Macrobius, Saturn. III, 9:

     Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignotum est, caventibus Romanis, ne, quod saepe adversus urbes hostium fecisse se noverant, idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen divulgaretur. Sed videndum ne, quod nonnulli male existimaverunt, nos quoque confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua Deos et ipsam devotam fieri civitatem. Nam reperi in libro quinto Rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii (an Verrii?) vetustissimo libro reperisse professus est.—(Sequuntur duo carmina.)

     7. Tunica aurea triumphasse Tarquinium Priscum Verrius docet. (Plinius, H.N. XXXIII, 3, § 63.)

     8. Enumerat auctores Verrius quibus credere sit necesse: Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio illini solitam triumphantumque corpora. Sic Camillum triumphasse. Hac religione etiam nunc addi in unguenta coenae triumphalis; et a censoribus in primis Iovem miniandum locari. (Plinius, H.N., XXXIII, 7, § 111, 112.)

     9. Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere quod Dii despicerentur, anxiam urbem fuisse quia non intelligeretur oraculum; evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret, et patri referret quo ordine secreta sacrorum in arca pilenti composita vidisset. Qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat, togae praetextae usum munus impetravisse. (Macrob. Saturn. I, 6.)



II.
SATURNUS
.

     10. Qui Saturnaliorum dicunt, auctoritate magnorum muniuntur virorum. Nam et Sallustius in Tertio Bacchanaliorum ait; et Masurius Fastorum secundo, Vinaliorum dies, inquit, Iovi sacer est, non, ut quidam putant, Veneri. Et ut ipsos quoque grammacos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello, qui Saturnus inscribitur: Saturnaliorum, inquit, dies apud Graecos quoque festi habentur; et in eodem libro: Dilucide me, inquit, de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror—(Macrob. Saturn. I, 4).

     11. Illud non omiserim, Tritonas cum buccinis fastigio Saturni aedis superpositos.—Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit. (Macrob. Saturn. I, 8.)



III.
FASTI PRAENESTINI
.

     Hi sunt Fasti Praenestini seu Kalendarium a Verrio FIacco Praenestinis, ut quidem videtur, municipibus suis, compositum, quod Hemicycli marmoreo parieti incidendum curarent atque publicarent. Ex quo enim horum reliquiae in agro Prrenestino, iuxta rudera circularis cuiusdam aedificii, effossae, per Fogginium expressae cum docta interpretatione a.d. 1779 Romae prodierunt, iam vanitas apparuit eruditorum, qui Suetonii verba Statuam habet Praeneste, sollicitaverant; nec habuit quo se tueretur coniectura pro Vestae (templo), iis scilicet percommoda, qui Verrio nostro Fastos Consulares Capitolinos tribuere quondam voluerunt. Nam dubium esse non potest quos Suetonius Fastos ab illustri grammatico ordinatos intellexerit, maxime collato Ovidii loco in Fastis VI, 57, sqq. (Iuno loquitur):

Nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
     Roma; suburbani dant mihi munus idem.
Inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos,
     Et populus Laurens, Lanuviumque meum.
Est illic mensis Iunonius. Inspice Tibur,
     Et Praenestinae moenia sacra Deae:
Iunonale leges tempus.

     Sed de his omnibus eruditam Fogginii disputationem non libet repetere. Ne quatuor quidem qui supersunt, iique mutili, Kalendarii menses iusta forma exscribere potuimus, vel quia notae ad illustranda ista fragmenta necessariae facile modum huius libelli excessissent. Ea tantum subiicimus, quae Verrianae operae rationem, et per se et cum fragmentis e Macrobio allatis, satis significare videantur. Qui plura desiderabunt, Fogginii tabulas et commentarium adeant, vel saltem Orellii Inscr. Latinas, cap. XXII, et F.A. Wolf. in Suetonio suo, Tom. IV, p. 315-355, quorum uterque fragmenta recudi curavit cum expositione et supplementis Fogginii, hic editoris Itali interpretationes etiam in compendium redactas addidit.

     12. [Ianuarius appellabat]ur in Latio [a Iano cui faciun]t libo quod [ianual dicebatur].

     13. Ad Kal. Ian.—[Feriae Aescu]lapio. Vediovi. in insula (Tiburtina). Hae et [al]iae Calendae appellantur quia [dierum pri]mus is dies est quos pontifex minor quo[libet] mense ad nonas sin[gulas calat in Capi]tolio in curia Cala[bra—Hic ann]us no[vus incipit,] quia eo die mag. in. eunt (sic) quod coepit [u.] c. a. DCI. (Cf. Varro. L. L. VI, 27.)

     14. Ad III Kal. Feb.—Feriae ex S. C. quo[d eo] die ara Pacis Augusta[e in campo] Martio dedicata [e]st Druso et Crispino c[os.] (u. c. 745).

     15. Ad Non. Februar.: Concordiae in arce feriae ex S. C. quod eo die imperator Caesar, Pontifex maximus, trib. potest. XXI. cos. XIII. a S. P. Q. Romano Pater Patriae appellatus (u. c. 753).

     (Plura huiusmodi in gratiam Caesarum inducta reperies tum in fragmentis Praenestinis, tum in aliis veteribus Calendariis, praesertim Amiternino. Et haec sunt initia adulationis, quae Vespasiani tempore Fastos ita foedaverat, ut Senatus eos exonerari publice iusserit. v. Tac. Ann. IV, 40. Cf. Cic. Phil. II, 22. Ep. ad Brut. 15.—Infra. n. 21, 22.)

     16. Martius ab Latinorum [Deo Marte. Appel]laudi itaque apud Albanos et plerosque [pop]ulos La[tii m]os idem fuit ante conditam Romam, ut a[u]tem alii cr[edu]nt, quod ei sacra fiunt hoc mense.

     17. Ad XIII Kal. April.—[Tubilustrium Feriae] Marti. Hic dies appellatur ita quod in atrio sutorio tubi lustrantur quibus in sacris utuntur. Lutatius quidem clavam eam ait esse in ruina Pala[tii i]ncensi a Gallis repertam qua Romulus urbem inauguraverit. (Cf. Festus s. v. tubilustria.)

     18. Ad VIIII Kal. April.—[Q. R.] C. F. Hunc diem plerique perperam interpretantes putant appellar[i] quod eo die ex comitio fugerit [rex; n]am neque Tarquinius abiit ex comitio, [e]t alio quoque mense (IX Kal. Iunias) eadem [sacra fi]unt. [Potius notae istae sign]ificant, Q[uando Rex Comitiavit Fast.].

     —(Ignorabat scilicet Verrius hoc de vetutissimo ritu, ex quo sub regibus ipse Rex, postea Rex Sacrorum e comitio victima percussa aufugiebat, esse accipiendum. Orell.).

     19. Ab his omnibus mensem Aperilem dici merito credendum quasi aperilem, sicut apud Athenienses a)nqesthriw\n idem mensis vocatur ab eo, quod hoc tempore cuncta florescant. Non tamen negat Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent: cuius rei causam, quia huic loco non convenit, praetereundum est. (Macrob. Saturn. I, 12.

     Quam praeteriit causam Macrobius, eam nunc habemus e marmore Praenestino. Cf. Ovid. Fast. IV, 143.)

     [Aprilis a] Veniri (Venere) quod ea cum [Anchise parens fuit Aene]ae regis [qui genuit Iul]um a quo P. R. ortus e[st. Putant nonnulli ita appellatum fu]i se (sic) quia fruges, flores animaliaque ac maria et terrae aperiuntur.

     Ad Kal. Apr.—Frequenter mulieres supplicant Fortunae Virili humiliores etiam [Veneri] in baliniis, quia in iis ea parte corpo[ris] utique viri nudantur, qua feminarum gratia desideratur.

     20. Ad III Non. Apr.—Ludi M. D. M. I. (Matris Deum magnae Idaeae) Megalensia vocantur quod ea dea Migale (sic) appellatur. Nobilium mutitationes cenarum solitae sunt frequenter fieri quod Mater Magna ex libris Sibullinis arcessita locum mutavit ex Phrygi[a] Romam [invecta].

     21. Ad VIIII Kal. Maias.—[Vinalia.] Io[vi sacer est dies - - ] m - - - del - - - consecratum. - - - rentur ab Rutulis, quia Mezentius, Rex Etru[scor]um paciscebatur, si subsidio vinisset (sic), omnium annorum vini fructum. Sig. Divo Augusto patri ad theatrum Mar[celli] Iulia Augusta et Ti. Augustus dedicarunt. (Cf. Festus s. v. rustica vinalia).

     22. Ad VIII Kal. Maias.—Ti. Caesar togam virilem sumpsit (sic) Imp. Caesare VII. M. Agrippa III Cos. (u. c. 727. Cf. quae notavimus ad n. 15).

     23. Ad VII Kal. Mai.—Feriae Robigo via Claudia ad milliarium V, ne robigo frumintis (sic) noceat, sacrificiu[m] et ludi cursoribus maioribus minoribusq(ue) fiunt. Festus est puerorum linoniorum (sic), quia proximus superior meretricum est.

     24. Ad IIII Kal. Maias.—Ludi Florae. Feriae ex S. C. quod eo di[e aedes] et Vestae in domu Imp. Caesaris Augu[sti Po]ntif. ma. dedicatast (sic) Quirinio et Valgio Cos. (u. c. 742). Eodem die aedis Florae, quae rebus florescendis praeest, dedicata est propter sterilitatem frucum (sic).

     Lactantius, Instit. I, 20, p. 66 Bip.: Nec hanc solam (Larentiam cf. n. 27) Romani meretricem colunt, sed Faulam (1. Floram?) quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit.—Flora cum magnas opes ex arte meretricia quaesivisset, populum scripsit haeredem, certamque pecuniam reliquit cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia.

     25. Ad XVIII (vel ut in marm., XIIX) Kal. Ian.—Consualia. Feriae Conso (seu Neptuno equestri). Equi et muli in carinis aedi quod in eius tu - - - - et lectisternium elec[tis quin]que Rex equo [rum?] manceps praestat.

     26. Duodecimo Kal. Ian. feriae sunt divae Angeroniae cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt: quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac animorum sollicitudines propitiata depellat. (Macrob. Saturn. 1,10. Huius interpretationis vestigia nonnulla etiam nunc in marmore Praenestino leguntur, et de eadem Dea Paulus est admodum ieiunus, nec satis quidem cum superiori Verrii interpretatione consentit: “Angeronae Deae sacra a Romanis instituta sunt, quum angina omne genus animalium consumeretur, cuius festa Angeronalia dicebantur.” Cf. Solin. Polyh. I. § 6).

     27. Decimo Kalendas Ian. feriae sunt Iovis quae appellantur Larentinalia, de quibus quia fabulari libet, hae fere opiniones sunt. Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem, Deum tesseris provocasse, ipso utriusque manum tuente: adiecta conditione ut victus coena scortoque multaretur. Victore itaque Hercule, illum Accam Larentiam, nobilissimum per id tempus scortum, intra aedem inclusisse cum coena; eamque postero die distulisse rumorem quod post concubitum Dei recepisset munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae aspernaretur. Evenisse itaque ut egressa templo mox a Carucio (Tarvilio?) capto eius pulchritudine compellaretur, cuius voluntatem secuta assumptaque nuptiis post obitum viri omnium bonorum eius facta compos, cum decederet, populum Romanum nuncupavit haeredem. (Macrob. Ibid.) Marmor Praenestinum

     Ad X Kal. Ian.—Larentinalia fer]iae Iovi. Accae Larentin[ae sacrificium]. Hanc alii Rem. et Rom. [nutricem, alii] meretricem, Herculis scortum [fuisse dic]unt [alii ei] parentari et publice quod P. R. he[redem fece]rit magnae pecuniae quam accepe[rit ex testamen]to Tarvilii amatoris sui. (Cf. n. 24).



     28. Nec hoc praetermiserim quod nuptiis copulandis Kalendas, Nonas et Idus religiosas, id est, devitandas censuerunt. Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt, feriis autem vim cuiquam fieri, piaculare est. Ideo tunc vitantur nuptiae in quibus vis fieri virginibus videtur. Sed Verrium Flaccum, iuris pontificii peritissimum, dicere solitum refert Varro, quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere fas non esset; ideo magis viduis, quam virginibus, idoneas esse ferias ad nubendum. (Macrob. Saturn. I, 15, Qui fiat ut Verrius, Varrone iunior, ab eo citetur, satis feliciter expediit Fogginius, quem vide ad Suetonii Verrium.)



IV.
DE OBSCURIS CATONIS
.

     29. Cato Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: Principio vobis mulier magnam dotem attulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non committit; eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum receptitium sectari atque flagitare virum iubet. Quaerebatur, servus receptitius quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium, receptusque sit. Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare precuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa compellaret. Cum pace autem, cumque venia istorum, si qui sunt, qui Veriii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. Recepticius enim servus in ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est, quam Verrius scripsit. (A. Gell. XVII, 6.)

     30. Festinare et properare idem significare, atque in eamdem rem dici videntur. Sed M. Cato id differre existimat: eaque hoc modo divisa. Verba sunt ipsius ex oratione, quam de suis virtutibus habuit: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat: qui multa simul incipit, neque perficit, is festinat. Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: Festinat inquit a fando dicitur: quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent: sed id nimis coactum atque absurdum videtur. (A. Gell. XVI, 14. Cf. Festi Fragmentum, p. 44. Urs.)



V.
DE VERBORUM SIGNIFICATIONE
vel SIGNIFICATU.

     31. Verrius Flaccus in quarto De verborum significatu dies, qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit: Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Attilius in senatu verba fecit, L. Sulpicium, tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse: tum exercitum populi romani occidione occisum, et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse: compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus, a magistratu populi romani facta esset, eius belli proximo deinceps praelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam rem ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod videretur, statuerent. Pontifices decreverunt, nullum iis diebus sacrificium recte futurum. (A. Gell. V, 17.)

     32. Historiam ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit historia, quibus rebus gerendis interfuerit is, qui narret. Eamque esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De significatu verborum quarto; ac se quidem dubitare super ea re dicit: posse autem videri putat, nonnihil esse rationis in ea opinione, quod historia Graece significet rerum cognitionem praesentium. Sed nos audire soliti sumus, annales omnino id esse, quod historiae sint; historias non omnino esse id, quod annales sint; sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id necesse est hominem esse. (A. Gell. V, 18.)

     33. Misit (Domitius, Romae celeber grammaticus,) Favorino librum, quem promiserat: Verii, opinor, Flacci erat; in quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: Senatum dici et pro loco et pro hominibus; civitatem et pro loco et (pro) oppido, et pro iure quoque omnium, et pro hominum multitudine: tribus quoque et decurias dici et pro loco, et pro iure, et pro hominibus; contionem autem tria significare, locum, et verba, suggestumque, unde verba fierent; item significare coetum populi assistentis: item orationem ipsam, quae ad populum diceretur: Sicut M. Tullius in Oratione, quae (in)scripta est contra contionem L. Metelli: Escendi, inquit, in contionem: concursus est populi factus. Sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim exspectant aures, ut verbis colligetur sententia. Item significare coetum populi assistentis, item orationem ipsam, quae ad populum diceretur, exempla in eo libro scripta non erant: sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta, et apud Ciceronem, sicuti supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus. (A. Gell. XVIII, 7.)

     34. Salva res [est dum cantat] senex quare parasiti Apollinis in scaena dictitent, causam Verrius in l. V quorum prima est P. littera, reddidit quod C. Sulpicio et C. Fulvio Cos. M. Calpurnio Pisone Pr. Urb. faciente ludos, subito ad arma exierint nuntiato adventu hostium, etc. (Festus, p. 135, 136 Ursin. ex hoc loco apte confutatur Fogginii l. l. p. 87 notula: Hi libri (de verborum significatione) tot fuisse videntur, quot sunt Alphabeti litterae.)

     35. Apud Romanos moris fuit ut noctu efferrentur ad funalia.——Inde etiam qui funeri praeerant, a vespera primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur, et magis moris Romani ut impuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere immaturae sobolis domus funestaretur, quod praecipue accidebat in eorum, qui in magistratu erant, filiis. Alii tradunt de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et, si id fiat, familia funestata sit.——Alii sicut Varro et Verrius Flaccus dicunt: si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur in (cum) cereis facibus [quoniam] praelucentibus, ad cuius exequias nemo rogatur, sane haec corpora sive proiici iubebantur, et a cadendo, sive quod sepultura carebant, cadavera dicta. (Servius ad Aen. XI, 143. Paulus sub voce: Vespae et vespillones dicuntur, qui funerandis corporibus officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa duci propter inopiam nequeunt).

     36. Verrius Flaccus Iuniperum iuvenem pirum dicit; vere autem iuniperus est quasi (?) aculeis praedita, baccas ad piperis speciem gerens. (Servius ad Ecl. VII, 53).

     37. Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestent et ad se amanda alliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint, nec quidquam in his officii, quasi amunia, hoc est, sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes immunes vocantur. (Isidorus, Orig. XIV, 8, 33).2

     38. Bellitudinem sicut magnitudinem Verrius dixit. (Paulus, p. 29, Lindem).

     39. Impetum, industrium, indulgentem (ac diligentem?) perinde compositum ait Verrius, atque impunis et immunis. Mihi non satis persuadet. (Paulus, p. 81).

     40. V. infra, p. 31.



VI.
DE ORTHOGRAPHIA
.

     Scribonius Aphrodisius Orbilii servus atque discipulus, mox a Scrbonia, Libonis filia, quae prior Augusti uxor fuerat, redemptus et manumissus, docuit, quo Verrius, tempore; cuius etiam libro de Orthographia rescripsit, non sine insectatione studiorum morumque eius. (Sueton. de ill. Gramm. XIX.)

     41. Alicam sine aspiratione dictam Verrius tradit, et sic multi dixerunt (Charis. 1, p. 75. Pauli Epitome: Alica dicitur, quod alit corpus).

     42. Camara dicun(tur), ut Verrius Flaccus adfirmat non Camera per e. Sed Lucretius: Cameraeque caminis Ex cratibus, dicendo etiam Cameram dici posse ostendit. (Charisius 1, p. 43.—Repetitum p. 2779 in inc. script. de Orthogr.).

     43. Diligente Verrius Flaccus, inquit Plinius. Eorum nominum quae in NS finiuntur casu nominativo, ablativus in E dirigendus est. (Charisius 1, p. 101).

     44. Hellenius Acron Verrium dicit errare, qui putat hos ambo dici debere. (Charisius 1, p. 95.)

     45. Caesar de Analogia secundo panium dixit, sed Verrius panum sine i. Ego autem neutrum probo. (Charis 1, p. 69. Quae iisdem fere verbis repetita sunt p. 114.)

     46. Manibias per duo i dicendum, quia sunt a manibus, ut putat Verrius. Sed et manubiae per U dici possunt a manus virtute contractae. (Charisius 1, p. 75.)

     47. Nomenclator sine U dicitur, ut Verrius ait, velut nominis calator. (Charisius 1, p. 282.)

     48. Polenta dici debet per O, cuius rei Verrius Flaccus rationem hanc reddit, quod usu omnium poliatur. (Charisius. 1, p. 75.)3

     49. Inchoo, inchoavi sic dicendum putat Julius Modestus, quia sit compositum a chao, initio rerum, quod Vellius et Flaccus (sic) in postrema syllaba aspirandum probaverunt. Cohum enim apud veteres mundum significat. Unde subtractum incohare. (Diomedes 1, p. 361.)

     50. Nonnulli synaloephas quoque observandas circa talem scriptionem existimaverunt, sicut Verrius Flaccus; ut ubicumque prima vox M littera finiretur, sequens a vocali inciperet, M non tota, sed pars illius prior tantum scriberetur, ut appareret exprimi non debere. (Velius Longus, de Orthogr., p. 2238.)

     51. Verrio FIacco videtur eamdem esse apud nos U litteram, quae apud Graecos Y; namque his exemplis argumentatur: quod illi dicunt ku/minon, nos cuminum, quam illi kupa/risson, nos cupressum, [quem] illi kuqernh/thn, nos gubernatorem. Nec non ex eiusmodi Theseus, Menoeceus, Peleus, et similibus affirmat. (Velius L. de Orthogr., p. 2215.)

     52. X et Z Verrio Flacco placet mutas esse: quoniam a multis incipiant, una a c, antra a d. Quod si quos movet quod in semivocalem desinant, sciant, inquit, Z litteram sic scribi ab his qui putant illam ex σ et δ constare, ut sine dubio muta finiatur. (Velius L., de Orthogr., p. 2216).



VII.
DE DUBIIS GENERIBUS (?)
.

     Vos conspicimus et res masculinas foeminine et foemineas masculine et quas esse dicitis neutras et illo et hoc modo, sine ulla discretione, depromere. Aut igitur nulla est culpa indifferenter his uti, et frustra nos dicitis soloecismorum obcoenitate deformes; aut, si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in similibus vitiis vos quoque versamini, quamvis Epicadios omnes, Caesellios, Verrios, Scauros teneatis et Nisos. (Arnobius, Adversus Gentes, Lib. 1, p. 22, Ed. 1610, c. 59, Ed. Orell.)

     53. Inveniuntur tamen quidam veterum etiam haec alec foeminino genere protulisse quod Caper ostendit, De dubiis generibus, Verrium Flaccum posuisse, alecem hanc dicens. (Priscianus, VI, 4, p. 233 Krehl.)

     54. Clunes Verrius Flaccus masculino genere dici probat quoniam in IS syllaba terminata anima carentia nominativo singulari masculina sunt, ut panis, crinis et similia. (Charisius 1, p. 78.)

     55. Sal neutro genere Verrio etiam placuit (Charis. 1. p. 182).

     56. Cum quid hoc est hominis quaeritur, inquit Varro, de alicuius quaero hominis qualitate qui necesse sit hic masculino dicendus, ut Verrius ait, quoniam neutra in I et US non exeunt. (Charisius 1, p. 84.)

     57. Gibber, ut Verrius ait, ipsum vitium dicitur, ut tuber: gibberosus habens gibberem, ut tuberosus, et sane Lucilius ita loquitur, Gibbere magno. Sed Plinius gibbus vitium ipsum, ut ulcus, maluisse consuetudinem tradit, quod mihi displicet. (Charisius 1, p. 65.)



VIII.
EPISTOLAE
.

     58. Antea hoc adverbium loci fuit, quod nunc abolevit. Nam crebro in antiquis lectionibus invenitur, sicut in Epistolis probat Verrius Flaccus exemplis, auctoritate, ratione, dicens in adverbiis pro U, O plerumque maiores ponere consuetos, et sic pro Huc, Hoc veteres dicere solebant, sicut pro Iluc, Illo dicimus. (Servius ad Aen. VIII, 423).



IX.
DISCIPLINARUM
vel RERUM ETRUSCARUM LIBRI.

     59. Verrius] Flaccus primo Etruscarum: Agylla, inquit, ab Etruscis... [videli]cet nominata est Cisra quod esset Tiberis Etruscis primus agris subiectus. Omnem enim p..... [comp]lexa oppidum est Caere vocitatum. (Interpres vetus ad Virg. Aen. X, 183, ab A. Maio editus).

     60. Verrius Flacc]us Etruscarum I: in Appennino, inquid (sic), transgressus Archon (Tarchon?) Mantuam condidit. (Idem, ad X, 198).



X.
CARMINA
.

     61. Verrius:
     Blanditusque labor molli curabitur arte
Blanditus kolakeuqei\s passivam habet significationem. (Priscianus, VIII, 4, p. 370, Krehl.)



INCERTO E QUO VERRII LIBRO.

     62. De Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt. Solus Verrius Flaccus dicit, Garanum fuisse pastorem magnarum virium qui Cacum adflixit; omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos. (Servius ad Aen. VIII, 203).

     63. Verrius: Saevitiaque eorum abominaretur ab hominibus, passive dixit. (Priscianus VIII, 4, p. 368, Krehl.).

     64. Nonnulli etiam ex participiis putaverunt talia figurari, ut Verrius Flaccus, qui ab eo quod est audens, audenter. (Charisius II, p. 164).

     65. Differt fatigatus a fesso, ut Verrius ait, quod fatigatus, cum quis per alium laborare compellitur, ut lassatus; fessus vero, cum quis laborare deficit, ut lassus. (Diomedes 1, p. 361).

     66. Labra et labia indistincte dicuntur, et diminutio labella non labias, ut quidam volunt, nam et Virgilius ait calamo trivisse labellum. Verrius autem Flaccus sic distinxit, modica esse labra, labia autem immodica, et inde labiones dici. Nam et Terentius: Labiis demissis gemens, et Plautus: Labiis dum ductant eum. (Charis. 1, p. 79.)

     67. Lacte sine vitio dicimus; nam et Cato sic dixit: et in Italia atras capras lacte album habere. Sed et Valgius et Verrius et Trogus de animalibus, (haeres) lacte dicunt. At consuetudo tamen aliud sequitur. (Charis. 1, p. 79)



     [[ 68. Fulvius an Verrius Flaccus apud Arnobium
Adv. G. V, 18 (cf. Festi fragm. p. 24) citetur, incertum; de M. Flavio (Flacco ?), grammatico italo, apud Lydum p. 5 ed. Bonn., magis etiam dubia res est.]]



     Praeterea Verrius inter Plinii auctores citatur
Libb. III: Geographia.
VII. De hominis natura et artium inventione.
VIII. Terrestrium animalium natura.
XIV. Fructiferae arbores.
XV. Naturae frugiferarum arborum.
XVIII. Naturae frugum.
XXVIII. Medicinae ex animalibus.
XXIX. Medicinae e reliquis animalibus.
XXXIII. Metallorum naturae.
XXXIV. Aeris metalla.
XXXV. De pictura et coloribus.





Camden's Notes:

1 Egger's edition prints N.A. 1, 5.

2 Egger's edition prints Orig. XIV, 18, 33

3 Egger's edition prints Polenta dicit...
FORUM ROMANUM