a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

De Verrio Flacco
Historica Testimonia
From the edition of A.E. Egger (Paris 1839)
Entered by David Camden (2003)

     I. Verrius Flaccus, libertinus, docendi genere maxime inclaruit. Namque ad exercitanda discentium ingenia aequales inter se committere solebat, proposita non solum materia, quam scriberent, sed et praemio, quod victor auferret. Id erat liber aliquis antiquus, pulcher aut rarior. Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electus, transiit in Palatium cum tota schola; verum ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet, docuitque in Atrio Catilinae domus, quae pars Palatii tunc erat, et sestertia centena in annum accepit. Decessit aetatis exactae, sub Tiberio. Statuam habet Praeneste, in inferiore Fori parte, contra hemicyclium, in quo fastos, a se ordinatos, et marmoreo parieti incisos publicarat. (Sueton. de grammaticis XVII.)

     II. Lucius Crassitius—cum edoceret iam multos ac nobiles, in his Iulum Antonium, triumviri filium, ut Verrio quoque Flacco compararetur, dimissa repente schola transiit ad Quinti Septimii philosophi sectam. (Id. ibid. XVIII.)

     III. Marcum quidem Antonium, ut insanum increpat (Augustus), quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines, quam intelligant. Deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addidit haec: Tuque dubitas, Cimberne Annius ac Verrius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut verbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an potius Asiaticorum oratorum inanibus sententiis verborum volubilitas in nostrum sermonem transferenda. (Sueton. Aug., c. 86.)

     IV. Circa olymp. 196 (u. c. 761, p. Chr. 8) Athenodorus Tarsensis, Stoicus Philosophus, et M. Verrius Flaccus grammaticus insignes habentur. (Eusebii Chronicon Hieronymianum. ad a. l. Verrii Flacci mentio abest a codice Armenae versionis).

     V. Orellii Inscr. Latinae n. 1167:

Q. VERRIO Q. F. PAL.
FLACCO
SEVIRO AVG.
CVRATORI MVNERIS PVBLICI
DECRETO STATVAM ET FAS (sic.)1
ORDO DECVRIONVM ET AVGVSTALIVM
ET PLEBS VNIVERSA S. P. P. P. D. D.2

     Praeneste. Fabrett. 486, 162. Don. Class. V. 120. Mur. 618, 3. Male, si quid video, Fogginius. (Fasti, p. XVIII), retulit ad celeberrimum grammaticum Verrium Flaccum: nimis enim obstat ordo Augustalium serius sane institutus. Praeterea grammaticus fuit libertinus vel libertus (V. Fogg., p. XVII), ideoque Q. F. dici nequibat. Praenomen denique, si fides Hieronymo, habuit Marcus. ORELL.

     Titulus idem apud Orellium n. 4009 per errorem repetitus legitur, cum annotatione paulo diversa. Hic fastigium pro FAS unice probat Cl. Editor, coll. Sueton, Caesar 76. Equidem BAS[IM] legendum suspicor. Truncum B quam facile in F mutari possit per se satis apparet; tum in titulis non raro basis cum statua memoratur, e. g. n. 1544. 1546. 4040. 5022. cf. 1596. 1670.—Mox de interpretatione litterarum S. P. P. P. D. D. Fogginii coniecturam adiuvat inscriptio Praenestina n. 2627, ubi sine ullo scripturae compendio, legitur: M. AVRELIO———II VIR AV[GVST.] HVIC RESPVBLICA PRAENESTINA OB INSIGNEM EIVS AMOREM ERGA CIVES PATRIAMQUE POSTVLATV POPVLI STATVAM POSVIT.

     De temporum repugnantia, quam Orellius notavit, hoc tantum monebo, Augustales, vivo Augusto, non solum in urbe, sed in coloniis ac municipiis (V. Orell., cap. XVI, § 12, cf. n. 3310) iam exstitisse. Porro Verrius Flaccus, qui aetatis exactae sub Tiberio decessit, Augustali seviratu apud Praenestinos suos potuit esse ornatus.

     Quod vero utriusque Verrii praenomina et ratio nominum in inscriptione laudata obstant, quominus alter idem cum altero, aut illius hic libertus fuisse videatur, patronum etiam nunc Verrius noster desiderat. Manutius quidem ad Ciceronis Ep. ad Div. IX, 20 (...ut Verrium tuum et Camillum, qua munditia homines, qua elegantia! vocare saepius audeamus. Cf. Ep. 26 et XII, 14): Opinor, inquit, hunc esse Verrium Flaccum iuris Pontificii peritissimum, quem Macrobius lib. I Sat. (V. infra in fragm. n. 28.) nominat, eiusque libertum fuisse Verrium illum, a quo sumpsit Festus: qui et ipse accepto patroni cognomine, Flaccus dictus est. Libertinum enim appellat Suetonius in libello de claris grammaticis. Sed plane incerta res est, vel quia Cicero elegantis gulae, ut Manutii verbis utar, non eruditi ingenii hominem appellat. Certe quod nuper in alterius Flacci patre ingeniose demonstravit C. L. Grotefend. V. D., eum municipii libertum ab Horatia tribu nomen traxisse, in qua Venusia censebatur (V. Zeitschrift für die Alterthumswissenschaft, 1834, n. 22), in Verrio nostro locum non habet: nam neque Verria tribus ulla agnoscitur, et, si Praenestinus ille fuit, et a patriae suae duumviris manumissus, Menenium, non Verrium litterae veteres tradidissent, quum Praeneste ad Meneniam pertineat. (V. eiusdem Grotefendi de tribubus Romanis disputationem in Zeitschr. f. d. A. 1836, n. 114-118.)

     Habes, lector, quam colligere potui, Verriorum familiae memoriam, tenuem illam et interruptam: vel si addas M. Verrios quinque apud Murator., p. 867, 1. de stemmate ordinando satius erit πέχειν.


1 Fastigium explicans Fogg. parum probabilter coniecit AD FASTOS.

2 Sumptu publico postulante populo dedicarunt. Fogg. Non placet. ORELL.

FORUM ROMANUM